Hæc velle, hæc posse, hæc te meruisse tuum est.

Sic facis atque canis sacra: sic agis omnia, nil ut

Sanctius, et nusquam purior ulla fides.

Hinc nullum magis invisum caput hostibus: hinc et

Nemo umquam meruit charior esse bonis.

Grandius hoc meritum, nil te meruisse fateris,

Humanis meritis nec superesse locum.

II.

De Johanne, Jacobo, et Roberto Wedderbvrno, Fratribus.

Divisvm imperium, per tres, tria Numina, Fratres,