Societatem constitisse tribus, suâ propriâ, et duabus aliis personis, Georgio Sincklar et Georgio Hey, singulis centum peditum præfectis.

Se, Alexandrum, Dondi navim conscendisse: duos verò prædictos Capitaneos Ketnes, insularum, quæ Orcadibus annumerantur, unâ, tribus miliaribus Germanicis Orcadibus distante solvisse.

Senatores regni Scotiæ hæc omnia latere, neqe facultatem unquam petitam; Verùm præfati Andreæ Ramse verbis et promissis nitentes, transfretasse.

Sistendi locum fuisse præfixum sub Hetlandia, quò mille militibus, et tribus armorum millibus Munichouen, ut et supremus Dux Hacket, Scotus, mille peditibus instructi, confluerent, numero ad tria millia accrescente.

Secundo die Augusti illinc solvisse: Se, Alexandrum Ramse, 400 Sterlingorum libras, in centum milites impendisse. Majores enim sumptus fieri, furtim et clam, quàm publicé, militem conscribendo.

Jacobum Nisbet Edinburgensem, periculum, quod navis incurrere posset, in se recepisse. Rusticos Norwagienses iter monstrasse, ubi appulerant in Ramsdal, in Iisfiord.

Huic examini interfuere Jacobus Monipenne et Jacobus Scott.

In majorem hujusce examinis et confessionis, præfati Alexandri Ramse, fidem, propriarum manuum subscriptione hæc corroborare voluimus. Actum Hafniæ, 1̅5̅{15} die mensis Octobris, Anno &c. 1612.

Robertus Anstruther.

Christianus Friis Brinde Rantzovio
manu Ppria. manu hanc, etc.