[133] Ως εν τυπω παλιν ημιν και δι αινιγματος υποδεικνευς. In Loc. Johan.
[134] Illa Mulier Typum gerebat Ecclesiæ, quæ ventura erat ex Gentibus—Ecclesiæ non justificatæ, sed justificandæ. Sancti. August. in Loc. Johan.
[135] Tunc fatigatur Christus, quando nullam Virtutem in Populo suo recognoscit. Sancti August. in Serm. xciii. Appen.
[136] Hora sexta id est, sexta Ætate Generis Humani. Sancti August. in Quæst. 64. lxxxiii. Quæst.
[137] Puteus est Divina Scriptura, scientia scatens, ut aqua, Cujus putei Profunditas sunt plena Mysteriis Symbola. In Theoph. Ceram Homil. xxxviii. de Samaritana.
[138] Lex secundum Literam est aqua amara. Hieronym. in Ezekiel. Ch. xlvii. Qui bibit ex hac aqua sitiet rursus, id est, qui participat profunditatem humanæ sapientiæ, prudentesque Rationes, receptis Intelligentiis judicio suo inventis, tamen rursus secundo cogitans, denuo dubitabit de his in quibus requieverat. Origen. in Loc. Johan.
[139] In Locum Johan. Evang.
[140] Quinque enim Viros habuisti, & nunc quem habes non est Vir tuus. Sed non sunt hæc carnabiter accipienda, ne huic ipsi Mulieri Samaritanæ similes videamur,—Per quinque Viros, quinque Libros Mosis Nonnulli accipiunt—sed quinque Viri intelliguntur quinque Corporis sensus. Et quia naturales sunt ipsi Sensus, qui ætatem primam regunt, recte dicuntur Mariti. In Quæst. 64. de lxxxiii. Quæst.
[141] Et nunc quem habes non est Vir tuus; Quia non est in te (Ecclesia) Spiritus qui intelligat Deum, cum quo legitimum potes habere conjugium; sed Error Diaboli potius dominatur, qui te adulterina Contaminatione corrumpit. Venerab. Bedæ in Locum.
[142] Magna quidem acta sunt Sacramenta, sed augustum Tempus est, ut omnia pertractentur. In Serm. xci. Sect. 2.