[242] Sæpe obest Magnitudo, ne Miracula creditu sint facilia. Theophylact. in Loc.
[243] In Dialog. cum Tryphone, p. 364.
[244] In Lib. de Abrahamo.
[245] In Matt. Tract. xxii.
[246] Aliquid enim & in ipsis factis innuit nobis, puto, quia non sine causa venit ad Nuptias. Excepto Miraculo, aliquid in ipso facto Mysterii & Sacramenti latet. Pulsemus ut aperiet & de Vino invisibili inebriet nos. In Loc. Johan.
[247] Nihil dicemus, quid sibi velint Hydriæ, quid Aqua in Vinum conversa, quid Architriclinius, quid Sponsus, quid Mater Jesu in Mysterio, quid ipsæ Nuptiæ? Ibid.
[248] Per hoc invitatus Dominus venit ad Nuptias, ut ostenderetur Sacramentam Nuptiarum,——Illarum Nuptiarum Sponsus Personam Domini figurabat, cui dictum est, servasti bonum Vinum usque adhuc, Bonum Vinum id est Evangelium servasti usque adhuc. Ibid.
[249] Sex Hydriæ sunt sex Ætates Temporum capientes Prophetiam pertinentem ad omnes gentes sive in duobus generibus hominum, id est, Judæis & Græcis, sive in tribus propter Noe tres Filios. Ibid.
[250] Vocatur Salvator ad Nuptias, hoc est, Ecclesiæ voto spiritus sanctus invocatur——Venit cum Discipulis suis, id est, in Loco sancto, Turba sanctorum. Mirabilia Dei Maria Mater expectat, hoc est, Virtutem Christi expectat Ecclesia.——Maria ait, ecce Vina deficiant, hoc est, Vinum Spiritus Ecclesia optat excipere.——Numquid Mulierem dicit Jesu Mariam, quæ Virgo post Pactum inventa est? Sed Ecclesiam alloquitur, quæ non solum Mulier, sed meretrix nuncupatur. In Sermon xcii. Append.
[251] Vinum multis Locis accipimus Scripturas Sanctas meracissimum Vigorem cœlestis sapientæ continentes; quibus incalescant sensus & inebrientur Affectus. Operante Christo in Cana Galileæ Vinum defecit & Vinum sit, id est, Umbra removetur & Veritas præsentatur. Recedit Lex, Gratia succedit. Carnalia spiritualibus commutantur. Bonum quidem Vinum est vetus Testamentum, sed sine spirituali Intellectu vanescit in Litera. In Sermon xc. Append. Sed illud quod in Litera Legis aquam sapiebat, dum spiritualiter intellgi fecit, aquam in Vinum convertit. In Sermon xci. Append.