[262] Paralyticus potest intelligi Anima dissoluta Membris, id est, bonis operibus. Inter. Quæst. Evang.
[263] Paralysis Typus est Torporis, quo piger jacet in Malitia Carnis, habens desiderium Salutis, & Torporis Ignavia & duplis Cogitationibus, ac si enervatus Membris ostendit. In Loc. Marci.
[264] In hoc enim quod ait, remittuntur tibi Peccata, interiorem hominem, id est, spiritum paryliticum esse demonstrat. Hoc enim non dixisset, si ad Corporis Infirmitatem respexisset. Non ideo Corpus sanatur, quia Anima a peccatis liberatur. In Homil. in Dominic. xix. post Pentecost.
[265] Sed qui sunt isti quatuor, qui hunc Paralyticum portant & Domino offerunt. Per hos enim nescio, qui melius quam quatuor Evangelistæ intelligi possunt. Nulla enim Anima nisi per istos Domino offertur, nulla Anima nisi per istorum fidem sanatur. Euseb. Gallican. ibid. Sum Paraliticus, quia non operantur & immobiles sunt Vires Animæ meæ ad bonum, sed si a quatuor Evangelistis gestatus & adductus fuero ad Dominum, tunc audiam, remittuntur Peccata. Theophylact. in Loc. Marci.
[266] Tectum Domus qua Christus docet, ascendendum, id est, Sacræ Scripturæ Sublimitas est appetenda. Bedæ in Loc. Lucæ.
[267] Non utique in Infirmis exterius, qua turbæ tumultuantur remanendum, sed Tectum Domus, &c. Ibid.
[268] Patefacto Tecto ægerad Jesum summittitur, quia reseratis Scripturarum Mysteriis, ad Notitiam Christi pervenitur. Bedæ in. Loc. Marci. Est Paralysis interior, ut pervenias ad Christum (forte enim latet Medicus & intus est, hoc est, iste verus Intellectus in Scriptoris occultus est) exponendo quod occultum est aperi Tectum, & depone Paraliticum. Augustin. In Serm. XLVI. Sect. 13. Impediri turbis nisi Tecta id est operta Scripturarum aperiat, ut per hæc ad Notitiam Christi perveniat. Ejusdam in Quæst. 4ta in Evangel. Lucæ.
[269] Et bene Domus Jesu juxta alterius Evangelistæ Narrationem tegulis esse contecta reperitur, quia sub contemptibili Literarum Velamine, si adsit, qui reseret, divina spiritualis Gratiæ Virtus invenietur. Denudatio etenim Tegularum in Domo Jesu, Apertio est, in utilitate Literæ, sensus spiritualis ac arcanorum cœlestium. In Loc. Marci.
[270] Mat. ix. Mark v. Luke viii.
[271] Luke vii.