395
Omnia tempus habent, finem natura ministrat,
Quem virtute sua frangere nemo potest.
Ultra posse nihil, quamvis mihi velle remansit,
Amplius ut scribam non mihi posse manet.
Dum potui, scripsi, sed nunc quia curua senectus
400
Turbauit sensus, scripta relinquo scolis.
Scribat qui veniet post me discretior alter,
Ammodo namque manus et mea penna silent.