2. In either Mass are any commemorations to be made, and when and how are they to be made?
In reply to these questions, we beg to bring under the notice of our readers the following decrees of the Sacred Congregation of Rites.
4266. In celebratione Nuptiarum quae fit extra diem Dominicum vel alium diem festum de praecepto seu in quo occurrat duplex primae vel secundae classis etiamsi fiat officium et Missa de Festo duplici per annum sive majori sive minori dicendam esse Missam pro sponso et sponsa in fine Missalis post alias Missas votivas specialiter assignatam: in diebus vero Dominicis aliisque diebus festis de praecepto ac duplicibus primae et secundae classis dicendam esse Missam de Festo cum commemoratione Missae pro sponso et sponsa. Atque ita decrevit et servari mandavit. Die 20 Decembris 1783. Factaque deinde per me Secretarium de praedictis Sanctissimo Domino Nostro Pio PP. VI. relatione Sanctitas sua praefatum Sac. Cong. generale Decretum confirmavit, et ubique exequutioni dandum esse praecepit. Die 7 Januarii 1784
4394. Verumtamen cum interea nonnulla excitata fuerint dubia circa rubricam in haccelebranda Missa servandam, et Parochorum sensus sit varius quippe quia aliqui eidem Missae Hymnum Angelicum adjiciendum censent cum vers. Ite, Missa est in fine, alii vero etiam Symbolum Nicenum legendum putant, ea freti ratione quod haec Missa ceu solemnis et pro re gravi haberi debeat: ideo ad amputandas controversias et dubitationes utque ab omnibus unus idemque conveniens ritus servetur: sacra Rituum Congregatio, me subscripto secretario referente, re mature discussa, declaravit atque decrevit quod firma remanente dispositione praefati Decreti quoad designationem dierum in quibus Missa votiva pro sponso et sponsa celebrari potest, eamdem esse votivam privatam, proindeque semper legendam sine Hymno Angelico [pg 383] et symbolo Nicaeno cum tribus orationibus, prima videlicet ejusdem Missae votivae propria ut habetur in fine Missalis secunda et tertia diei currentis ut in Rubric. Tit. vii. num. 3, de Commemorationibus, Benedicamus Domino in fine, et ultimo Evangelio S. Johannis. Et ita decrevit die 28 Februarii 1818.
4437. Cum per Decretum Generale S. hujus Congregationis die 20 Decembris 1783 dies designentur, quibus Missa pro sponso et sponsa etiam diebus excludentibus duplicia per annum, ideoque etiam infra octavam Epiphaniae, in vigilia Pentecostes, et infra octavam privilegiatam sanctissimi Corporis Christi: alii vero putant his etiam diebus eamdem Missam vetitam; idcirco idem Parochus petiit declarari.
5. An hujusmodi Missa dici possit diebus duplicia excludentibus ut supra notatis?
6. An Commemoratio Missae pro sponso et sponsa dicenda prout ex dicto decreto in Missis de duplici primae vel secundae classis dici debeat sub unica conclusione cum oratione Festi vel sub altera conclusione?
7. An talis Commemoratio pariter dici debeat vel sub altera conclusione prout solet de aliis commemorationibus occurrentibus in diebus Dominicis et Festis de praecepto?
8. Quo loco, quando aliae occurrunt commemorationes ut in proximo quaesito commemoratio Missae pro sponso et sponsa dicenda sit sub secunda conclusione, an scilicet ultimo loco?