Igno. Tu es gallicrista, vocatus a coxcomb; nunquam faciam te Legistam.
Dul. Nunquam, nunquam; nam ille fuit Universitans.
Igno. Sunt magni idiotæ, et clerici nihilorum, isti Universitantes: miror quomodo spendisti tuum tempus inter eos.
Mus. Ut plurimum versatus sum in Logicâ.
Igno. Logica? Quæ villa, quod burgum est Logica?
Mus. Est una artium liberalium.
Igno. Liberalium? Sic putabam. In nomine Dei, stude artes parcas et lucrosas: non est mundus pro artibus liberalibus jam.
Mus. Deditus etiam fui amori Philosophiæ.
Igno. Amori? Quid! Es pro bagaschiis et strumpetis? Si custodis malam regulam, non es pro me, sursum reddam te in manus parentum iterum.
Mus. Dii faxint.