XVII. To those who are inclined to alms-giving, and to the adorning of churches, let it be shown that therein consists the greatest perfection; because extricating themselves from the love of worldly things they may make Christ himself and his companions possessors of them.

XVIII. But because we always expect less from widows who educate their children for the world, we will see.


CAP. VIII.

Quomodo faciendum, ut filii et filiæ viduarum religiosum aut devotarium statum amplectantur.

I. Sicut matribus fortiter, sic nostris suaviter in hac materia est agendum: matres, nimirum, instruendæ ut proli suæ reprehensionibus, castigationibus, &c. molestæ sint à teneris dum provectiores præsertim filiæ fuerint, muliebrem ornatum et clenodias illis negent; optando sæpe et Deum rogando ut ad statum ecclesiasticum adspirent, et pollicendo insignem dotem si moniales esse voluerint; exponant sæpe difficultates quæ in matrimonio sunt omnibus communes, et si quas ipsæmet in particulari expertæ sint, dolendo quod cælibatum suo tempore matrimonio non prætulerint; denique sic agant continuo, ut filiæ præsertim, tædio vitæ apud matrem tali modo transigendæ, de statu religioso cogitent.

II. Cum filiis conversentur nostri familiariter, si quidem ad societatem nostram apti visi fuerint, introducantur opportune in collegium, et ostendantur, explicenturque illis ea, quæ quoquo modo grata futura, et ad societatem amplectendam invitatura credentur, ut sunt horti, vineæ, domus rurales, et prædia, ubi nostri sese recreant; narretur illis itineratio ad diversa regna, communicatio cum principibus mundi, et quæcumque juvenilem ætatem oblectant, in refectorio et cubiculis exterior mundities, blanda conversatio inter nostros, regulæ nostræ facilitas, cui tamen compromissa est gloria Dei, ordinis denique nostri super alios præ-eminentia, et colloquia simul faceta cum piis commisceantur.

III. Moneantur quasi ex revelatione interdum ad religionem in genere; deinde caute insinuetur perfectio et commoditas nostræ præ cæteris, exponanturque tum in publicis exhortationibus, tum in privatis colloquiis, quam sit grave contra vocationem divinam calcitrare: tandemque inducantur ad facienda exercitia spiritualia, ut de statu vitæ deligendo concludant.

IV. Procurent nostri ut hujusmodi adolescentes instructores habeant societati addictos, qui continuo invigilent et hortentur; si autem reluctentur, subtrahantur hinc inde aliqua, ut tædio vitæ afficiantur. Exponat mater difficultates familiæ. Tandem, si non ita commode fieri possit, ut sua sponte animum ad societatem adjiciant, mittantur titulo studiorum ad remota societatis gymnasia, et ex parte matris pauca submittantur solatia, ex parte vero societatis adhibeantur lenocinia, ut affectum in nostros transferant.

CHAP. VIII.