III. Non negligant confessarii interrogare pænitentes suos (opportune tamen) de nomine, familia, affinibus, parentibus, amicis, bonis, dein spectare successiones illorum, statum, intentionem ac resolutionem, quam si nondum sumpserint societati favorabilem, oportebit persuadere; quod si spes alicujus utilitatis prima fronte affulgeat, quia non expedit de omnibus simul interrogare, jubeantur sive titulo majoris elucidationis conscientiæ, sive pænitentiæ medicinalis, hebdomadatim confiteri, et honeste ab eodem confessario invitentur, ut quod unavice inquirere non potuit, pluribus inquirat; quod si successerit ex voto, si fæmina fuerit, ad persistendum, in frequenti confessione et visitatione, si vir ad sodalitatem frequentandam, et familiaritatem nostrorum, quoquo modo inducatur.
IV. Quæ de viduis dicta sunt, eadem agenda circa mercatores, cives opulentos, et conjugatos prole carentes, intelligantur; à quibus non raro societas ex asse hæreditatem acquiret, si prudenter hæ praxes executioni mandentur. Potissimum autem hæc observanda erunt, circa opulentas devotarias nostros frequentantes, quæ si non sint parentibus valde nobilibus natæ, tantum ad summum poterit vulgus obmurmurare.
V. Rectores collegiorum conabuntur habere notitiam domorum, hortorum, prædiorum, vinearum, pagorum, cæterorumque bonorum, quæ à primariis nobilibus, mercatoribus aut civibus possidentur, et si fieri potest gravaminum ac redituum quibus onerantur; sed caute id præstandum et efficacissime per confessionem, sodalitatem, ac privata colloquia; quod si confessarius pænitentem divitem adeptus sit, continuo rectorem moneat, et omni modo fovere conetur.
VI. Porro summa rei in eo constituenda est, quod nostri omnes apposite benevolentiam pænitentium, et aliorum, quibuscum conversantur captare norint, et singulorum inclinationi se accommodare; quapropter ad loca quæ à divitibus et nobilibus inhabitantur, provinciales provideant, ut multi mittantur, et ut provinciales id prudentius ac felicius faciant, rectores de messe illos accurate instruere suo tempore meminerint.
VII. Inquirant etiam an contractus et possessiones per receptiones filiorum in societatem, ad illam transire possint; et si fieri potest, explorent an bona aliqua sic per pactum aliquod conducta, vel aliter collegio cedere possint, ut post tempus societati cedant; ad quem finem, societatis necessitas, et gravamen debitorum, omnibus præsertim magnatibus et divitibus intimanda erunt.
VIII. Si contigerit viduas aut conjugatos divites nobis addictos tantum habere filias, eas nostri blande dirigent ad statum devotarium, vel ad religionem monialium; dote aliqua illis relicta; cætera societati paulatim acquirentur; quod si filios habeant qui societati apti erunt, ad illam allicientur, alii ad alias religiones, etiam certo minimo compromisso inducendi erunt; sed si filius unicus sit, quibuslibet modis ad societatem pertrahendus erit, eique metus omnis parentum ex animo removendus, et vocatio Christi inculcanda est, ostendendo etiam Deo sacrificium gratissimum fore, si parentibus insciis et invitis aufugerit; deinde mittatur ad novitiatum remotum, præmonito prius generali; quod si filios et filias habeant, prius filiæ in monasterium vel statum devotarium dirigantur, deinde filii in societatem cum successione bonorum pertrahantur.
IX. Superiores hujusmodi viduarum et conjugatorum confessarios suaviter et fortiter moneant, ut sese utiliter pro societate secundum hæc monita impendant; quod si non fecerint, alii eorum loco substituantur, et ipsi removeantur, sic ut notitiam cum illa familia fovere non possint.
X. Viduæ vel aliæ personæ devotæ, quæ videntur magno affectu ad perfectionem tendere, inducantur ad hoc tamquam ad efficacissimum medium perveniendi ad apicem perfectionis, si omnes suas possessiones societati cedant, et vivent annona societatis, quæ illis secundum exigentiam continuo administrabitur, ut sine ulla cura ac sollicitudine Deo liberius serviant.
XI. Ad persuadendàm efficacius paupertatem societatis superiores à ditioribus personis societati addictis mutuent pecunias sub chirographo, quarum solutio differatur; deinde tempore morbi præsertim periculosi talis persona constanter visitetur, et omni ratione præveniatur, ut tandem moveatur ad reddendum chirographum; sic enim nostri non agnoscentur testamento, et interim nihilominus lucrabimur absque invidia succedentium in bona morientis.
XII. Conveniet etiam ab aliquibus personis pecuniam sub annuo reditu sumere, et eandem nummo altiori alibi constituere, ut reditus reditum compenset; interim enim fieri poterit, ut amici qui pecunias sic mutuo dederunt, misericordia nostri moti, lucrum aut subinde etiam capitale sive testamento, sive donatione inter vivos, societati cedant, dum collegia struuntur, aut templa ædificantur.