CAP. XIV.

De casibus reservatis, et causa dimittendi è societate.

I. Præter causas expressas in constitutionibus, à quibus solus superior aut confessarius ordinarius cum ejus licentia absolvere poterit, sunt sodomia, mollities, fornicatio, adulterium, stuprum, tactus impudicus maris aut fæminæ, præterea si quis quacumque zeli causa aut occasione quomodo libet quidquam grave moliatur contra societatem, ejusque honorem aut utilitatem, quæ etiam omnes sunt justæ causæ dimissionis.

II. Quod si quis aliquid hujusmodi confiteatur sacramentaliter, non prius absolvetur, quam promiserit se extra confessionem superiori manifestaturum per se vel per confessarium; tum superior concludet pro bono communi societatis, quod melius videbitur, et si certa spes sit criminis occultandi, conformi pænitentia plectendus erit, sin vero quam primum dimittendus; cavebit sibi interim confessarius dicere pænitenti illum periclitari de dimissione.

III. Si quis ex nostris confessariis audiverit ab aliqua persona externa, quod cum aliquo è societate rem turpem commiserit, non eam prius absolvat, quam extra confessionem aperuerit nomen illius cum quo peccavit; quod si dixerit, adhuc non absolvatur, nisi jurejurando se obstrinxerit se nunquam id ulli mortalium revelaturam sine consensu societatis.

IV. Si duo ex nostris carnaliter peccaverint, si prior manifestaverit, in societate retineatur, alter dimittatur; sed deinde is qui detinetur ita mortificetur, et undequaque affligatur; ut præ tædio et impatientia occasionem det dimissionis, quæ statim arripiatur.

V. Poterit etiam societas, cum sit corpus nobile et præstans in ecclesia, à se præscindere hujusmodi personas, quæ ad instituti nostri executionem minus idoneæ videbuntur, quamvis initio satisfecerint; et facile invenietur occasio, si, nempe, continuo vexentur, et omnia fiant contra illorum inclinationem, subjiciantur superioribus tetricis, arceantur à studiis ac functionibus honorificentioribus, &c., donec obmurmurent.

VI. Retinendi etiam nullatenus sunt, qui aut superioribus palam insurgunt, aut palam aut clam apud socios ac potissimum externos conqueruntur; item qui apud domesticos vel externos modum agendi societatis, quoad acquisitionem aut administrationem bonorum temporalium condemnant, vel alias rationes agendi verbi gratia, conculcandi ac supprimendi male affectos erga societatem, vel dimissos, &c. quin etiam, qui Venetos, Francos, aut alios à quibus societas pulsa, et gravia damna passa est, in colloquiis ferunt aut defendunt.

VII. Ante dimissionem, acerrime agitandi sunt ii qui dimittentur, amovendi à consuetis officiis, et modo huic, modo illi applicandi, interim quantumcumque bene præstiterint, reprehendendi, eoque titulo alteri applicandi; pro leviori culpa quam forte commiserint graves pænæ assignentur, confundantur publice usque ad impatientiam, tandemque tanquam aliis perniciosi dimittantur; ad hoc autem locus, de quo minime opinantur, eligatur.