Totali summæ, quod servatum fuit ante,

Reddeturque tibi numerus quem proposuisti;

Et si nil remanet, hunc multiplicando reddet,

Cum ducis numerum per se, qui provenit inde

Sit tibi quadratus, ductus radix erit hujus,

Nec numeros omnes quadratos dicere debes,

Est autem omnis numerus radix alicujus.

Quando voles numeri radicem querere, scribi

Debet; inde notes si sit locus ulterius impar,

Estque figura loco talis scribenda sub illo,