Sub primo cubicus major sic invenietur;
Illi jungatur remanens, et primus habetur,
Si per triplatum numerum nequeas operari;
Cifram propones, nil vero per hanc operare
Set retrahens illam cum saltu deinde triplata,
Propones illi digitum sub lege priori,
Cumque cifram retrahas saliendo, non triplicabis,
Namque nihil cifre triplacio dicitur esse;
At tu cum cifram protraxeris aut triplicata,
Hanc cum subtriplo semper servare memento: