Donec ad extremam venies, qua cifra vocatur;

[3][Que nil significat; dat significare sequenti.]

Quelibet illarum si primo limite ponas,

Simpliciter se significat: si vero secundo,

Se decies: sursum procedas multiplicando.[4]

[Namque figura sequens quevis signat decies plus,

Ipsa locata loco quam significet pereunte:

Nam precedentes plus ultima significabit.]

[5]Post predicta scias quod tres breuiter numerorum

Distincte species sunt; nam quidam digiti sunt;