Suprema S. O. Congregatio, ad cuius examen hoc negotium de more delatum est, re mature perpensa, necessarium iudicavit sedulam ponendam esse operam, ut edoceantur fideles ne haereticorum ductu hanc cum iisdem haereticis et schismaticis societatem ineant. Non dubitant profecto Eminentissimi Patres Cardinales una mecum praepositi Sacrae Inquisitioni, quin istius regionis Episcopi pro ea, qua eminent, caritate et doctrina omnem iam adhibeant diligentiam ad vitia demonstranda, quibus ista Societas scatet, et ad propulsanda quae secum affert pericula: nihilominus muneri suo deesse viderentur, si pastoralem eorumdem Episcoporum zelum in re adeo gravi vehementius non inflammarent: eo enim periculosior est haec novitas, quo ad speciem pia et de christianae Societatis unitate admodum sollicita videtur.
Fundamentum cui ipsa innititur huiusmodi est quod divinam Ecclesiae constitutionem susque deque vertit. Tota enim in eo est, ut supponat veram Iesu Christi Ecclesiam constare partim ex romana Ecclesia per universum orbem diffusa et propagata, partimvero ex schismate photiano et ex anglicana haeresi, quibus aeque ac Ecclesiae romanae unus sit Dominus, una fides et unum baptisma. Ad removendas vero dissensiones, quibus hae tres christianae communiones cum gravi scandalo et cum veritatis et caritatis dispendio divexantur, preces et sacrificia indicit, ut a Deo gratia unitatis impetretur. Nihil certe viro catholico potius esse debet, quam ut inter Christianos schismata et dissensiones a radice evellantur, et Christiani omnes sint solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes, 4). Quapropter Ecclesia Catholica preces Deo O. M. fundit et Christifideles ad orandum excitat, ut ad veram fidem convertantur et in gratiam cum Sancta Romana Ecclesia, extra quam non est salus, eiuratis erroribus, restituantur quicumque omnes ab eadem Ecclesia recesserunt: imo ut omnes homines ad agnitionem veritatis, Deo bene iuvante, perveniant. At quod Christifideles et ecclesiastici viri haereticorum ductu, et quod peius est, iuxta intentionem haeresi quammaxime pollutam et infectam pro christiana unitate orent, tolerari nullo modo potest. Vera Iesu Christi Ecclesia quadruplici nota, quam in symbolo credendam asserimus, auctoritate divina constituitur et dignoscitur: et quaelibet ex hisce notis ita cum aliis cohaeret ut ab iis nequeat seiungi: hinc fit, ut quae vere est et dicitur catholica, unitatis simul, sanctitatis et Apostolicae successionis praerogativa debeat effulgere. Ecclesia igitur catholica una est unitate conspicua perfectaque orbis terrae et omnium gentium, ea profecto unitate, cuius principium, radix et origo indefectibilis est beati Petri Apostolorum Principis eiusque in Cathedra romana Successorum suprema auctoritas et potior principalitas. Nec alia est Ecclesia catholica nisi quae super unum Petrum aedificata in unum connexum corpus atque compactum unitate fidei et caritatis assurgit: quod beatus Cyprianus in epl. 45. sincere professus est, dum Cornelium Papam in hunc modum alloquebatur: ut Te collegae nostri et communionem tuam idest Catholicae Ecclesiae unitatem pariter et caritatem probarent firmiter ac tenerent. Et idipsum quoque Hormisdas Pontifex ab Episcopis acacianum schisma eiurantibus assertum voluit in formula totius christianae antiquitatis suffragio comprobata, ubi sequestrati a communione Ecclesiae catholicae ii dicuntur, qui sunt non consentientes in omnibus Sedi Apostolicae. Et tantum abest quin communiones a romana Sede separatae iure suo catholicae nominari et haberi possint, ut potius ex hac ipsa separatione et discordia dignoscatur quaenam societates et quinam christiani nec veram fidem teneant nec veram Christi doctrinam: quemadmodum iam inde a secundo Ecclesiae saeculo luculentissime demonstrabat S. Irenaeus lib. 3. contra haeres. c. 3. Caveant igitur summo studio Christifideles ne hisce societatibus coniungantur, quibus salva fidei integritate nequeant adhaerere; et audiant sanctum Augustinum docentem, nec veritatem nec pietatem esse posse ubi christiana unitas et Sancti Spiritus caritas deest.
Praeterea inde quoque a londinensi Societate fideles abhorrere summopere debent, quod conspirantes in eam et indifferentismo favent et scandalum ingerunt. Societas illa, vel saltem eiusdem conditores et rectores profitentur, photianismum et anglicanismum duas esse eiusdem verae christianae religionis formas, in quibus aeque ac in Ecclesia catholica Deo placere datum sit: et dissensionibus utique christianas huiusmodi communiones invicem urgeri, sed citra fidei violationem, propterea quia una eademque manet earumdem fides. Haec tamen est summa pestilentissimae indifferentiae in negotio religionis, quae hac potissimum aetate in maximam serpit animarum perniciem. Quare non est cur demonstretur catholicos huic Societati adhaerentes spiritualis ruinae catholicis iuxta atque acatholicis occasionem praebere, praesertim quum ex vana expectatione ut tres memoratae communiones integrae et in sua quaeque persuasione persistentes simul in unum coeant, Societas illa acatholicorum conversiones ad fidem aversetur et per ephemerides a se evulgatas impedire conetur.
Maxima igitur sollicitudine curandum est, ne catholici vel specie pietatis vel mala sententia decepti Societati, de qua hic habitus est sermo, aliisque similibus adscribantur vel quoquomodo faveant, et ne fallaci novae christianae unitatis desiderio abrepti ab ea desciscant unitate perfecta, quae mirabili munere gratiae Dei in Petri soliditate consistit.
Romae hac die 16. septembris 1864.
C. Card. Patrizi.
II.
ANSWERS OF THE S. POENITENTIARIA AND OF THE PROPAGANDA TO SOME QUESTIONS CONCERNING FASTING AND ABSTINENCE.
Quidam Sacerdotes regnorum Belgii et Hollandiae petunt solutionem sequentium dubiorum:
Gury, Scavini, et alii referunt tanquam responsa S. Poenitentiariae, data die 16 Januarii 1834:
"Posse personis quae sunt in potestate patrisfamilias, cui facta est legitima facultas edendi carnes, permitti uti cibis patrifamilias indultis, adjecta conditione de non permiscendis licitis atque interdictis epulis, et de unica comestione in die, iis qui jejunare tenentur".
Igitur Quaeritur.
1. An haec resolutio valeat ubique terrarum?
2. Dum dicitur "permitti posse", petitur à quo ista permissio danda sit, et an sufficiat permissio data à simplici confessario?
Altera resolutio: "Fideles qui ratione aetatis vel laboris jejunare non tenentur, licitè posse in quadragesima, dum indultum concessum est, omnibus diebus indulto comprehensis, vesci carnibus aut lacticiniis per idem indultum permissis, quoties per diem edunt".
Dubitatur igitur an haec resolutio valeat in dioecesi cujus Epus, auctoritate apostolica concedit fidelibus ut feria 2a. 3a. 5a. temporis quadragesimae possint semel in die vesci carnibus et ovis, iis verò qui ratione aetatis vel laboris jejunare non tenentur, permittit ut ovis saepius in die utantur?
Quaeritur Itaque.
1. An, non obstantibus memorata phrasi "ovis saepius in die utantur" et tenore concessionis, possint ii, qui ratione aetatis vel laboris jejunare non tenentur, vi dictae resolutionis vesci carnibus quoties per diem edunt?
2. An iis qui jejunare non tenentur ratione aetatis vel laboris, aequiparandi sint qui ratione infirmae valetudinis à jejunio excusantur, adeo ut istis quoque pluries in die vesci carnibus liceat?
S. Poenitentiaria, maturè consideratis propositis dubiis, dilecto in Christo oratori in primis respondet transmittendo declarationem ab ipsa S. Poenitentiaria alias datam, scilicet: "Ratio permissionis de qua in resolutione data à S. Poenitentiaria 16 Jan. 1834, non est indultum patrifamilias concessum, sed impotentia, in qua versantur filii familias, observandi praeceptum".
Deinde ad duo priora dubia respondet: Quoad primum, affirmativè. Quoad secundum, sufficere permissionem factam à simplici confessario.
Ad duo verò posteriora dubia respondet: Quoad primum, negativè—Quoad secundum, non aequiparari.
Datum Romae in S. Poenitentiaria, die 27 Maii, 1863.
A. M. Card. Cagiano, M.P.
Letter of the Cardinal Prefect of Propaganda to the Bishop of Southwark, explaining the foregoing answer.
From your letter of February 19th, 1864, I gather that you would wish to know the reason why the S. P. replied on the 27th of May, 1863, Non aequiparari to this question: An iis qui jejunare non tenentur ratione aetatis vel laboris, aequiparandi sint qui ratione infirmae valetudinis à jejunio excusantur, adeo ut istis quoque pluries in die vesci carnibus liceat?
After having made due inquiry, I am now enabled to state the reason why the sick are not, in respect of the quality of food on days subject to the prohibition of the Church, on the same level with those who are excused from fasting by reason of age or labour; and it is, that the latter may eat such prohibited food as the Indult permits, solely in force of the Lenten Indult, which may vary in its limitations or dispensations from year to year; whereas the sick may eat prohibited food according to their state of health and the judgment of their doctor. Thus, e.g., on some days the Lenten Indult may perchance not allow lard to be used as a condiment, and on such days persons dispensed from the fast on account of age or labour must abstain from using it as a condiment, whilst a sick person may eat meat even on the excepted days if his health requires it. I think this explanation will help you to put an end to the doubts described in your letter.
Original.
Dalla sua lettera del 9 Febbrajo p.p. ho potuto rilevare che VS. gradirebbe di conoscer la ragione per cui al dubbio: An iis qui jejunare non tenentur ratione aetatis vel laboris aequiparandi sint qui ratione infirmae valetudinis à jejunio excusantur, adeo ut illis quoque pluries in die vesci carnibus liceat? la S. Penitenzieria abbia risposto in data del 27 maggio 1863, Non aequiparari. Ora avendo preso in proposito le notizie opportune, sono in caso di significarle, che la ragione per cui gl' infermi riguardo alla qualità dei cibi nei giorni soggetti alla proibizione della chiesa non sono da equipararsi a quelli che sono scusati dal digiuno per ragione di età o di fatica, si è che questi ultimi possono usare dei cibi proibiti in forza soltanto dell' Indulto, it quale può subire minori o maggiori limitazioni; mentre gl' infermi possono usare dei cibi vietati secondo lo stato loro di salute, ed il giudizio del Medico. Così p. e. in alcuni giorni l' Indulto potrebbe non ammettere il condimento di grasso, e in tal caso chi è dispensato dal digiuno per ragione di età o di fatica deve astenersi dal condimento anzidetto; ma l' infermo anche nei giorni eccettuati può mangiar di grasso, se così esigge lo stato di sua salute. Una tale spiegazione parmi possa servirle a togliere le incertezze che mi accennò nell' anzidetta sua. Roma, 8 Marzo 1864.
Al. Card. Barnabo, Prefetto.
A. Capalti, Segretario.
III.
LETTER OF THE CARDINAL PREFECT OF THE CONGREGATION OF THE INDEX TO THE BISHOPS.
Eminentissime ac Reverendissime Domine,
Inter multiplices calamitates, quibus Ecclesia Dei luctuosis hisce temporibus undique premitur, recensenda profecto est pravorum librorum colluvies universum pene orbem inundans, qua per nefarios ac perditos homines divina Christi Religio, quae ab omnibus in honore est habenda, despicitur, boni mores, incautæ praesertim juventutis penitus labefactantur, et socialis quoque consuetudinis jura et ordo susdeque vertitur, et omnimode perturbatur. Neque ut vetus ipsorum mos erat, id praestare tantum nituntur libris magno apparatu scientiae elaboratis, sed et parvis, qui minimi veneunt libellis, et per publicas, atque ad hoc confectas ephemerides, ut non litteratis modo et scientibus virus illud insinuent, sed rudioris ejusque et infimi populi fidem, simplicitatemque corrumpant.
Qui autem super gregem Christi vigilias agunt legitimi Pastores, ut hanc perniciem a populis sibi commissis avertant ad Sacram Indicis Congregationem quoscumque ex iis libris de more deferunt zelo adlaborantes, ut Romanae Sedis habito judicio, et proscriptione a vetita lectione talium librorum fideles deterreant. Neque iis difficilem se praebuit, et praebet S. Congregatio, quae quotidianam operam studiumque impendit, ut officio sibi a Romanis Pontificibus demandato satisfaciat. Quia tamen ex toto Christiano Orbe increbrescentibus denuntiationibus praegravatur, non id praestare perpetuo valet, ut promptum et expeditum super quavis causa ferat judicium: ex quo fit, ut aliquando serotina nimis sit provisio, et inefficax remedium, cum jam ex lectione istorum librorum enormia damna processere.
Ad hoc incommodum avertendum non semel Romani Pontifices prospexerunt, et ut aliarum aetatum exempla taceamus, aevo nostro per S. M. Leonem XII. Mandatum editum est, sub die 26 Martii 1825, ad calcem Regularum Indicis insertum, et hisce litteris adjunctum, vi cujus Ordinariis locorum praecipitur, ut libros omnes noxios in sua dioecesi editos, vel diffusos, propria auctoritate proscribere, et e manibus fidelium avellere studeant.
Cum autem hujus Apostolici Mandati provida constitutio praesentibus fidelium necessitatibus, et tuendae doctrinae morumque incolumitati optime respondeat, Sanctissimo Domino Nostro Pio Papae IX. placuit ejus memoriam esse recolendam, tenorem iterum vulgandum et ab Ordinariis locorum observantiam exigendam, quod excitatoriis hisce nostris litteris, nomine et auctoritate Apostolicae Sedis sollicite praestamus. Queis si debita obedientia respondeat (sicuti pro certo habemus), gravissima mala removentur in iis praesertim dioecesibus, in quibus promptae coercitionis urgeat necessitas. Ne vero quis praetextu defectus jurisdictionis, aut alio quaesito colore Ordinariorum sententias et proscriptiones ausu temerario spernere, vel pro non latis habere praesumat, Eis Sanctitas Sua concessit, sicut Nomine et Auctoritate Ejus praesentibus conceditur, ut in hac re, etiam tamquam Apostolicae Sedis Delegati, contrariis quibuscumque non obstantibus, procedant.
Ad Apostolicum autem Judicium ea deferantur opera vel scripta quae profundius examen exigant, vel in quibus ad salutarem effectum consequendum Supremae Auctoritatis sententia requiratur.
Interim Tibi Eminentissime et Reverendissime Domine copiosa divinorum charismatum incrementa ex animo precamur, et ad pergrata quaeque officia nos paratissimos exhibemus.
Datum Romae, die 24 Augusti 1864.
Amplitudinis Tuae, Addictissimus,Ludovicus Cardinalis de Alteriis,
S. Indicis Congregationis Praefectus.
Locus ✠ Sigilli.
Fr. Angelus Vincentius Modena Ord. Praed. Sacrae Indis. Congr. a Secretis.MANDATUM.
S. M. Leonis XII. additum Decreto Sac. Congreg. Indicis, die Sabbati 26 Martii 1823.
Sanctitas Sua mandavit in memoriam revocanda esse universis Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, aliisque in Ecclesiarum regimen praepositis ea quae in Regulis Indicis Sacrosanctae Synodi Tridentinae jussu editis atque in observationibus, Instructione, Additione, et generalibus Decretis Summorum Pontificum Clementis VIII., Alexandri VII. et Benedicti XVI., auctoritate ad pravos libros proscribendos, abolendosque Indici Librorum Prohibitorum praeposita sunt, ut nimirum, quia prorsus impossibile est, libros omnes noxios incessanter prodeuntes in Indicem referre, propria auctoritate illos e manibus Fidelium evellere studeant, ac per eos ipsimet fideles edoceantur quod pabuli genus sibi salutare, quod noxium ac mortiferum ducere debeant, ne ulla in eo suscipiendo capiantur specie, ac pervertantur illecebra.
IV.
DECREE OF THE S. CONGREGATION OF RITES.
Most priests will have observed that missals and breviaries differ with regard to the rite of the Feast of St. Andrew Avellino, some giving it as a double, others as a semi-double. The following decree settles the question: