Fr. Antonius M. Card. Panebianco S. C. Praefectus.
Loco † Signi. A. Colombo Secretarius.

II.

LETTER FROM THE CARD. PREFECT OF PROPAGANDA TO THE BISHOPS OF IRELAND CONCERNING THE B. EUCHARIST.

The following letter on the manner in which, in missionary countries, the Blessed Eucharist is to be conveyed to the sick, is a fresh proof of the zeal of the Holy See in promoting devotion to the Most Holy Sacrament.

Illustrissime et Reverendissime Domine,

Etsi sancta omnia sancte tractanda sint, propterea quod ad Deum pertineant qui essentialiter sanctus est, attamen augustissimum Eucharistiae sacramentum sicut sacris mysteriis omnibus absque ulla comparatione sanctitate praeeminet, ita maxima prae ceteris veneratione est pertractandum. Nil itaque mirum si tot Ecclesia diversis temporibus ediderit decreta, quibus Sanctissimae Eucharistiae delatio pro adjunctorum varietate vel denegaretur omnino, vel ea qua par esset reverentia admitteretur;[30] cum nihil antiquius fuerit Ecclesiae Dei quam ut animarum profectum atque aedificationem debito cum honore divinorum omnium divinissimi mysterii consociaret. Haec porro prae oculis habens Sacrum hoc Consilium Christiano Nomini Propagando, cum primum intellexit in quibusdam istius regionis Dioecesibus consuetudinem seu potius abusum invaluisse, ut Sacerdotes Sanctissimum Sacramentum a mane usque ad vesperam secum deferrent ea tantum de causa quod in aliquem forte aegrotum incidere possent, ad Metropolitanos censuit scribendum, tum ut consuetudinem illam ab Ecclesiae praxi omnino abhorrere declararet, tum etiam ut ejus extensionem accuratius deprehenderet. Responsa Archiepiscoporum brevi ad Sacram Congregationem pervenerunt, ex quibus innotuit, multis in locis de abusu illo gravem admirationem exortam esse, cum aliqua in Dioecesi ne credibilis quidem videretur. Verum non defuerunt Antistites qui illius existentiam ejusque causas ingenue confessi sunt. Quare Eminentissimis Patribus Sacri hujus Consilii in generalibus comitiis die 28 Septembris elapsi anni habitis omnia quae ad hanc rem referebantur exhibita sunt perpendenda, ut quid Sanctissimi Sacramenti debitus honor ac veneratio postularent in Domino decerneretur. Omnibus igitur maturo examini subjectis, statuerunt Eminentissimi Patres literas encyclicas ad Archiepiscopos atque Episcopos istius regionis dandas esse, quibus constans Ecclesiae rigor circa Eucharistiae delationem commemoraretur. Voluit insuper S. C. ut singuli Antistites excitarentur, quemadmodum praesentium tenore excitantur, ad communem Ecclesiae disciplinam hac in re custodiendam, quantum temporis ac locorum adjuncta nec non inductarum consuetudinum ratio patiantur, ita tamen ut sedulam navent operam ad veros abusus corrigendos atque eliminandos. Quam quidem in rem censuerunt Patres Eminentissimi apprime conferre frequentem celebrationem sacrificii missae, quo videlicet Sacerdotes facile necessitati occurrere possunt Sanctissimam Eucharistiam secum per multos dies retinendi. Quae cum ita sint hortor Amplitudinem Tuam ut in eum finem rurales aediculas multiplicandas cures, atque talia edas decreta ex quibus delatio Sanctissimi Sacramenti ad urgentes tantum causas, atque ad actuale ministerii sacerdotalis exercitium coarctetur, injuncta vero presbyteris stricta obligatione semper in hisce casibus Sanctam Hostiam super pectus deferendi. Denique decreverunt Eminentissimi Patres ut de negotio isto gravissimo in Provincialibus Conciliis agatur, quo nimirum Antistites eam in suis dioecesibus communem normam inducere satagant, quam augustissimum Eucharistiae mysterium decere existimaverint. Tandem Amplitudini Tuae significare non praetermitto omnia et singula quae superius decreta sunt Sanctissimo D. N. Pio PP. IX. per me relata fuisse in audientia diei 3 Octobris elapsi anni, eaque a Sanctitate Sua in omnibus adprobata fuisse atque apostolica auctoritate confirmata.

Datum Romae ex Aedibus S. Congregationis de Propaganda Fide die 25 Februarii 1859.

Amplitudinis Tuae
Ad officia paratissimus
Al. C. Barnabo, Praef.
Cajet Archiepiscopus Thebar. Secretarius.

R. P. D. Paulo Cullen,
Archiepiscopo Dublinensi.

1. Ex dubiis propositis pro christianis Sinensibus. Ad propositum dubium "An sacerdotibus Sinensibus liceat in itineribus quae longissima sunt secum deferre Eucharistiam ne ea priventur?" Resp. Non licere. Qualificatores S. O. die 27 Martii 1665, et Eminentissimi approbarunt die 15 April. 1665.