Quum non levis momenti sit pluribus ab hinc annis istis in regionibus agitata quaestio circa doctrinam a nonnullis Universitatis Lovaniensis doctoribus traditam de vi nativa humanae rationis, Sanctissimus D. N. qui in Apostolicae Sedis fastigio positus advigilare pro suo munere debet, ne qua minus recta doctrina diffundatur, quaestionem illam examinandam commisit duobus S. R. E. Cardinalium conciliis, tum S. Officii tum Indicis. Jam vero cum esset hujusmodi examen instituendum, prae oculis habitae sunt resolutiones quae sacrum idem concilium Indicis edidit, jam inde ab annis 1843 et 1844, posteaquam ad illius judicium delata sunt opera Gerardi Ubaghs in Lov. Univ. doctoris decurialis, in primisque tractatus logicae ac theodiceae. Etenim sacer ille consessus mature adhibita deliberatione duobus in conventibus habitis die 23 mens. Jun. An. 1843, ac die 8 Aug. an. 1844, emendandas indicavit expositas tam in logica quam in theodicea doctrinas de humanarum cognitionum origine sive ordinem metaphysicum spectent sive moralem, et illarum praesertim quae Dei existentiam respiciant. Id sane constat ex duobus notationum foliis, quae ex ejusdem sacri consessus sententia Gregorii XVI. SS. PP. auctoritate confirmata ad Emum. Card. archiep. Mechliniensem per Nuntiaturam Apost. transmissa fuerunt, monendi causa auctorem operis—ut nova aliqua editione librum suum emendandum curet, atque interim in scholasticis suis lectionibus ab iis sententiis docendis abstinere velit.—Quae duo notationum folia, modo res spectetur, simillima omnino sunt; si namque in folio posteriori aliqua facta est specie tenus immutatio, id ex eo repetendum est, quod auctor accepto priori folio libellum die 8 Dec. an. 1843, Emo. Archiepiscopo tradidit, quo libello doctrinae suae rationem explicare atque ab omni erroris suspicione purgare nitebatur. Quem sane libellum, licet idem Emorum. Patrum concilium accurate perpendisset, minime tamen a sententia discessit, atque adeo tractatus illos ac nominatim tractatum de Theodicea, qui typis impressi in omnium versabantur manibus, atque in Universitate aliisque scholis publice explicabantur, corrigendos judicavit. Fatendum quidem est, post annum 1844 nonnullos intervenisse actus, quibus praedicto Lov. doctori laus tribuebatur, perinde ac si in posterioribus sui operis editionibus sacri consessus voto ac sententiae paruisset, sed tamen uti firmum ratumque est bina illa notationum folia post sacri ejusdem concilii sententiam SS. P. auctoritate comprobatam fuisse conscripta, ita pariter certum est, posteriores illos actus haudquaquam S. consessus, multoque minus SS. P. continere sententiam, quod quidem actus illos legentibus videre licet. Quae quum ita sint, necessarium investigare ac perpendere visum est, num memoratus Lov. doctor in editionibus logicae ac theodiceae, quas post diem 8 mens. Aug. an 1844 confecit, accurate sit exsequutus quod a S. Concilio libris notandis inculcatum ei fuit in memoratis notationum foliis per Card. archiepiscopum eidem auctori transmissis. Hujusmodi porro instituto examine rebusque diu multum ponderatis, memorati cardinales tum qui S. Inquisitioni tum qui libris notandis praepositi sunt, conventu habito die 21 sept. proxime praeteriti judicarunt recentes eorumdem tractatuum editiones minime fuisse emendatas juxtas praedicti sacri consessus notationes, in iisque adhuc reperiri ea doctrinae principia quae uti praescriptum fuerat, corrigere oportebat.

Quod quidem auctor ipse recenti in epistola ad Emum. Card. Ludovicum Altieri praef. S. C. libris notandis missa aperte fatetur. Scribit enim quatuor adhuc se publicasse theodiceae editiones, 1o nimirum an. 1844, quae primitus subjecta est S. Sedis judicio; 2o an. 1845, typis impressam haud ita multo post notationes a S. Card. consessu propositas. Utraque vero editio, quemadmodum suis ipse verbis fatetur auctor, similes prorsus sunt, idem capitum, paragraphorum et paginarum numerus, eaedem locutiones; hoc solum differunt, quod secunda editio aliquot diversi generis notas et paucas phrases incidentes continet, quae simul paginas forte duodecim implere possint. Editiones vero, ut ipse prosequitur, tertia an. 1852, et quarta an. 1863, etiam in se similes sunt et a praecedentibus, si formam exteriorem, non doctrinam spectes, multum differunt. Ad logicam porro quod spectat, cum illius tractatum iterum typis mandavit, post acceptas S. consessus notationes haec in praefatione significavit: Quantuncumque scripta immutaverim, nunquam minime recedendum esse duxi a principiis, quae in primis editionibus assumpseram, quae tamen repudiare vel mutare me non puderet, si illa falsa vel minus recta esse quisquam ostendisset.—Hinc pariter memorati Cardinales judicarunt, exsequendum ab auctore esse quod minime adhuc praestitit, nimirum emendandam illi esse expositam doctrinam in cunctis iis locis seu capitibus quae S. consessus librorum notandorum judex minus probavit, juxta notationes in supradictis duobus foliis comprehensas et peculiariter in primo, utpote quod rem apertius ac distinctius explicat. Ex quo tamen haudquaquam intelligendum est probari doctrinas reliquas, quae in recentioribus operum praedictorum editionibus continentur. Hanc porro Emorum. Patrum sententiam SSmus. D. N. Pius IX. auctoritate sua ratam habuit et confirmavit.

Quae cum ita se habeant, dum Emus. Car. Mechliniensis juxta demandatas ei partes memoratum doctorem Gerardum Casimirum Ubaghs admonebit officii sui eique vehementius inculcabit, ut doctrinam suam ad exhibitas S. consessus notationes omnino componat, erit vigilantiae tuique studii pastoralis una cum archiepiscopo aliisque suffraganeis episcopis omnem dare operam ut hujusmodi Emorum. Patrum sententia executioni nulla interjecta mora mandetur, neque in ista Lovan. Universitate, quae ab Archiep. Mechl. et suffrag. antistitum auctoritate pendet, neque in seminariorum scholis aliisque lyceis illae amplius explicentur doctrinae, quae uti primum ad Apost. Sedis judicium delatae fuerunt, visae sunt a scholis catholicis amandandae.

Haec significanda mihi erant Emorum. Patrum nomine Amplitudini Tuae cui fausta omnia ac felicia precor a Domino.

Amplitudinis Tuae
Addictissimus uti Frater,
C. Card. Patrizi.

Romae d. 11 Oct., 1864.

NOTICES OF BOOKS.

I.

Juris Ecclesiastici Graecorum Historia et Monumenta, jussu Pii IX. Pont. Max., Curante I. B. Pitra, S. R. E., Card. Tom. I. a primo p. C. n. ad VI. sæculum. Romæ, Typis Collegii Urbani. MDCCCLXIV. 1 vol. fol. pagg. lvi.-686.

The vast erudition which has made the name of Cardinal Mai for ever illustrious in the history of ecclesiastical literature, reappears in Cardinal Pitra, whom the wisdom of Pius IX. has lately called to be honoured by, and to do honour to, the Roman purple. The book before us is worthy of the reputation of the learned Benedictine, to whom we owe the Spicilegium Solesmense, and in whose person the best glories of the Maurini Editores have been revived. As the title imports, the volume is divided into two parts, one being devoted to the monuments, the other to the history, of the Greek ecclesiastical law. Of these monuments there are two distinct classes. The first contains all such as may be styled juris apostolici, viz., the canons of the apostles, their constitutions de mystico ministerio, their sentences, the acts of the council of Antioch, select portions of the apostolic constitutions, penitential canons, and the eight books of the constitutions. The second embraces the canons of councils held during the fourth and fifth centuries—the councils of Nice, of Ancyra, of Neo-Caesarea, of Gangre, of Constantinople, of Ephesus, and of Chalcedon. Next follow the canonical epistles of the Fathers—viz., two letters of St. Dionysius of Alexandria, one to Basilides, the second to Conon, which latter is here published for the first time. The canons of St. Peter of Alexandria, derived from two sermons on Pentecost and Easter; the canonical letter of St. Gregory of Neo-Caesarea, and his exposition of faith; three epistles of St. Athanasius; the epistles of St. Basil the Great to Amphilochius, to Gregory the Priest, to the chor episcopi, and to the bishops; the epistle of St. Gregory of Nyssa to Letorius; the canonical replies of Timothy of Alexandria; the edict of Theophilus of Alexandria, concerning the Theophaniæ; the commonitorium to Ammon; the declaration concerning the Cathari, and his replies to the bishops Agatho and Menas, all by the same Theophilus; the three letters of St. Cyril of Alexandria, to Domnus, Maximus, and Gennadius; and finally, two catalogues of the inspired books, drawn up in verse by St. Gregory Nazianzen. These precious monuments are given both in their original language and in a Latin version. The text of the original is as perfect as a patient collation of MSS. and editions could make it, and the translation which accompanies it, is either the best already known, or a new one made by the eminent author. The notes are all that can be desired.