Itaque ad hujusmodi conatus nolite expavescere; jam enim toties eorum calumniae repulsae sunt, ut nihil nunc agant, quam vetera ut nova proponere, instaurare disjecta, detecta retexere. Probe jam noverat Sanctissimus ille, nec sapientia minus, quam pietatis laude clarissimus Antistes Franciscus Salesius, nonnisi ad ciendas turbas, atque ad imbecilles animos commovendos, agitari haec passim, ac in vulgus jactari. Qua de re luculentissimum ille testimonium edidit epistola 764, tom. 6, edit. Parisien., an. 1758; quam vobis, non perlegendam modo, sed ut providam adhibendae moderationis normam, prae oculis habendam valde consulimus. Eodem exemplo, vos quoque insidias detegite, et populos vestrae solicitudini commissos docete, quae recta sunt, ut a laqueis, quos ante pedes struunt, declinare discant, ne in transversum agantur. Id sane cum vestra pietate dignum, tum etiam a vestra auctoritate profectum, multo magis Fidelium vestrae Pastorali curae concreditorum mentibus insidebit atque ab obtrectatorum calumniis vindicabit. Minime enim vobis pro vestra doctrina ignotum esse arbitramur, quaenam sint Apostolicae Sedis jura, quibusque argumentis propugnare possint. In hac causa illud accuratissime est distinguendum, quae sibi jure optimo vindicet Apostolica Sedes ab iis, quae ad inferendam calumniam a Novatoribus hujus saeculi eidem affiguntur. Nunquam Romana Sedes docuit haeterodoxis fidem non esse servandam, violari quacumque ex causa posse juramentum, Regibus a Catholica communione disjunctis praestitum; Pontifici Romano licere temporalia eorum jura, ac dominia invadere. Horrendum vero, ac detestabile facinus etiam apud nos est, si quis unquam, atque etiam religionis praetextu in Regum ac Principum vitam audeat quidpiam, aut moliatur. Non haec consectaria sunt ejus auctoritatis, qua valeat Romanus Pontifex in extremo religionis discrimine, jurisjurandi vinculum solvere, quam tamen satis vobis compertum est nec inter fidei dogmata recenseri, nec pro haereticis haberi, qui ab ea dissentiunt.

Verum neque etiam in nullo pretio haberi voluit postulationes vestras Sanctissimus Pontifex Pius VI. ut enim omnis carpendi, ac calumniandi eradicetur occasio, quam quidam, ut scribitis, sumunt ex iis verbis formulae juramenti obedientiae Apostolicae Sedi praestandae et ab Episcopis in eorum consecratione adhibendae, Haereticos pro posse persequar et impugnabo, et quam quasi classicum ad bellum iis indicendum, et tamquam hostes persequendos, atque impugnandos malevole interpretantur, non intelligentes, eam persecutionem, atque impugnationem, quam contra haereticos Episcopi suscipiunt, ad illud studium, ac conatum referri, quo eos ad saniorem mentem perducere, ac Ecclesiae Catholicae reconciliare nituntur, Sanctitas Sua benigne annuit, ut loco precedentis juramenti formulae, altera subrogetur quae ab Archiepiscopo Mohiloviensi, tota plaudente Petropolitana Aula, ipsaque Imperatrice adstante palam perlecta est, quamque his litteris alligatam ad vos transmittimus.

Ceterum Praesules Amplissimi, qui isthic agitis excubias Domini florentissimasque istas Hiberniae Ecclesias, divina gratia adspirante ex Apostolice Sedis gratia administrandas suscepistis, huic Petri Cathedra in qua Dominus posuit verbum veritatis, firmiter adhaerete, praedicate Evangelium Christi in omni patientia, ac doctrina: in omnibus praebete vosmetipsos exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, verbum sanum, irreprehensibile. Haec si feceritis, quemadmodum jam fecisse, et deinceps incensius facturos non dubitamus, non modo vestra virtute, ac constantia male contextas calumnias propulsabitis, verum etiam qui ex adverso sunt verebuntur, nihil habentes malum dicere de vobis.

Enim vero, quis est, cui non perspicua sint illa, quae Ecclesia Romana omnium mater et magistra de praestanda a subditis saeculi potestatibus obedientia, praedicat, docet, ac praecipit?

Ab ipso nascentis Ecclesiae exordio Apostolorum Princeps B. Petrus, Fideles instruens, ita eos hortabatur—Subjecti estote omni humanae creaturae propter Deum: sive Regi, quasi praecellenti, sive Ducibus, tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obtumescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. His praeceptis instituta Catholica Ecclesia, quum Gentiles furentibus odiis adversus Christianos, tamquam Imperii hostes, debacharentur, praeclarissimi Christiani nominis defensores respondebant—Precantes (Tertul. In Apologet., c. 30) sumus omnes semper pro omnibus Imperatoribus, vitam illis prolixam, imperium securum, Domum tutam, exercitum fortem, senatum fidelem, populum probum, Orbem quietum—Id ipsum saepius Romani Pontifices Petri successores inculcare non destiterunt, praesertim ad missionarios, ne ulla Catholicae fidei cultoribus, ab hostibus Christiani nominis crearetur invidia.

Praeclarissima in hanc rem veterum Romanorum Pontificum monumenta proferre pretermittimus, quae vos ipsi non ignoratis. Verum nuperrimum sapientissimi Pontificis Benedicti XIV. monitum vobis in memoriam revocare arbitramur, qui in iis regulis, quas pro Missionibus Anglicanis observandas proposuit, quaeque vobis etiam communes sunt, ita inquit—Sedulo incumbant Vicarii Apostolici, ut missionarii saeculares probe honesteque in omnibus se gerant, quo aliis bono exemplo sint, et in primis sacris officiis celebrandis, opportunisque institutionibus populo tradendis, atque infirmis opera sua sublevandis praesto sint, ut a publicis otiosorum coetibus, et cauponis omnimode caveant ... at potissimum ipsimet vicarii, omni qua possunt ratione, severe tamen illos puniant, qui de publico regimine cum honore sermonem non haberent.

Testis autem ipsamet Anglia esse potest, quam alte istius modi monita in Catholicorum animis radicitus egerint. In nupero enim, qua tota fere America conflagravit bello, cum florentissimae Provinciae, in quibus universa fere gens a Catholica Ecclesia disjuncta immoratur, Magnae Britanniae Regis imperium abjecissent, sola Canadensis Provincia, quae Catholicis pene innumeris constat, quamquam callidis artibus tentata, atque etiam aviti Gallorum dominii haud immemor, in obsequio tamen Anglorum perstitit fidelissime. Haec vos, egregii Antistites, crebris usurpate sermonibus, haec Episcopis Suffraganeis vestris saepius in memoriam revocate. Cum ad populum pro concione verba facitis, iterum, atque iterum illum admonete, omnes honorare, fraternitatem diligere, Deum timere, Regem honorificare. Quae quidem Christiani hominis officia cum in omni Regno, atque imperio colenda sunt, tum maxime in isto vestro Britannico, in quo Regis sapientissimi, aliorumque praeclarissimorum Regni procerum ea est in Catholicos voluntas, ut non asperum, ac grave jugum imponant cervicibus vestris, sed leni, ac blando regimine ipsi etiam Catholici utantur. Hanc agendi rationem si unanimes retinueritis, si omnia vestra in charitate fiant, si id unum respexeritis in regenda plebe Domini, salutem nimirum animarum; verebuntur (iterum confirmamus), adversarii quidpiam dicere de vobis, ultroque fatebuntur, Catholicam fidem non modo ad beatam vitam assequendam, sed etiam (Epis. 138) ut B. Augustinus inquit in epistola ad Marcellinum, ad terrenae hujus Civitatis firmissimam pacem, atque ad Regnorum columen, ac praesidium tutissimum a caelo esse delapsam: qui doctrinam Christi, verba sunt S. Doctoris, adversum dicunt esse Reipublicae dent exercitum talem, quales doctrina Christi esse milites jussit, dent tales provinciales, tales maritos, tales conjuges, tales parentes, tales filios, tales dominos, tales servos, tales reges, tales judices, tales denique debitorum redditores, et exactores ipsius fisci, quales esse praecipit doctrina Christiana, et audeant eam dicere adversam esse Reipublicae, imo vero non dubitent eam confiteri magnam, si ei obtemperetur, salutem esse Reipublicae. Hujus porro salutaris doctrinae constantem, ac firmam integritatem nonnisi in Catholica Societate consistere, ac vigere, quae videlicet communione cum Romana Sede velut sacro unitatis vinculo divinitus adstricta per totum Orbem diffunditur, ac sustentatur, idem S. Doctor, caeterique unanimi consensu Ecclesiae Patres invictis plane argumentis apertissimè demonstrant. Deus Opt. Max. Vos incolumes diutissime servet quemadmodum enixe optamus pro summo nostro erga vos studio ac voluntate. Valete.

Amplit. Vestrarum. Romae 23 Junii 1791.

Uti Frater Studiosissimus.
L. Card. Antonellus, Praef.

A. Archiep. Adven. Secretarius.