"Honorius Episcopus etc. Dilecto filio Magistro Jacobo Capellano, et penitentiario nostro, Apostolicae Sedis legato salutem etc. Pervenit ad audientiam nostram, quosdam Anglicos inauditae temeritatis audacia statuisse, ut nullus clericus de Ibernia, quantumcunque litteratus et honestus existat, ad aliquam dignitatem ecclesiasticam assumatur. Nolentes igitur tantae temeritatis et iniquitatis abusum surdis auribus pertransire, presentium tibi auctoritate mandamus, quatinus statutum hujusmodi publice denuntians irritum et inane, ac inhibens ipsis Anglicis, ne vel inherere illi, vel simile decetero attemptare presumant. Ibernienses clericos, quibus vitae ac scientiae merita suffragantur, denunties ad ecclesiasticas dignitates, si electi canonice fuerint, libere admittendos. Datum apud Urbemveterem, viii. Idus Augusti, Pontificatus nostri anno quinto".
What the result of the legate's condemnation may have been we do not know; what is certain is, that four years later Honorius III. found it necessary to condemn, by his own authority, the same abuse. His letter to the Irish clergy runs as follows (Theiner, n. 55, p. 23):
"Honorius Episcopus etc. Dilectis filiis Clero Ybernensi, salutem etc. Sicut ea, que rite ac laudabiliter fiunt, decet per Sedem Apostolicam roborari, ut solidius in sui roboris firmitate consistant, sic ea, que temere ac illicite presumuntur, infirmari convenit per eandem, ne processu temporis robur indignae firmitatis assumant. Sane nostris est jam frequenter auribus intimatum, quosdam Anglicos inauditae temeritatis audacia statuisse, ut nullus clericus de Ybernia, quantumcunque honestus et litteratus existat, ad aliquam dignitatem ecclesiasticam assumatur: Nolentes igitur tantae presumptionis et iniquitatis abusum sub dissimulatione transire, statutum hujusmodi, omni juris et honestatis auxilio destitutum, presentium auctoritate decernimus irritum et inane, districtius inhibentes, ne quis vel inherere illi, vel decetero simile attemptare presumat. Nulli etc. nostrae constitutionis et inhibitionis etc. Si quis etc. Datum Laterani vi. Kalendas Maii P. n. an. octavo".
Thus did the Roman Pontiffs resist this attempt to enslave the Irish Church.
FOOTNOTES.
[!--Note--] 1 ([return])
Ireland, her present condition, and what it might be. By the Earl of Clancarty. Dublin: 1864.
[!--Note--] 2 ([return])
Ed. Reuss, "Die Geschichte der heiligen schriften, N. T.". Brunswick, 1853, pag. 458.
[!--Note--] 3 ([return])
View of Europe during the Mid. Ages.
[!--Note--] 4 ([return])
Speech of O'Hagan on the trial of F. Petcherine.