[ii]
PAVCA mihi, niueo sed non incognita Phoebo,
pauca mihi doctae dicite Pegasides.
uictor adest, magni magnum decus ecce triumphi,
uictor, qua terrae quaque patent maria,
horrida barbaricae portans insignia pugnae,
magnus ut Oenides utque superbus Eryx,
nec minus idcirco uestros expromere cantus
maximus et sanctos dignus inire choros.
hoc itaque insuetis iactor magis, optime, curis,
quid de te possim scribere quidue tibi.
namque (fatebor enim) quae maxima deterrendi
debuit, hortandi maxima causa fuit.
pauca tua in nostras uenerunt carmina chartas,
carmina cum lingua, tum sale Cecropio,
carmina quae Scherium, saeclis accepta futuris,
carmina, quae Pylium uincere digna senem.
molliter hic uiridi patulae sub tegmine quercus
Moeris pastores et Meliboeus erant,
dulcia iactantes alterno carmina uersu,
qualia Trinacriae doctus amat iuuenis.
certatim ornabant omnes heroida diui,
certatim diuae munere quoque suo.
felicem ante alias o te scriptore puellam:
altera non fama dixerit esse prior:
non illa, Hesperidum ni munere capta fuisset,
quae uolucrem cursu uicerat Hippomenen;
candida cycneo non edita Tyndaris ouo;
non supero fulgens Cassiopea polo;
non defensa diu multum certamine equorum,
obstabant grauidae quod sibi quaeque manus,
saepe animam generi pro qua pater impius hausit,
saepe rubro similis sanguine fluxit humus;
regia non Semele, non Inachis Acrisione,
immitti expertae fulmine et imbre Iouem;
non cuius propter raptum liquere penatis
Tarquinii patrios, filius atque pater,
illo quo primum dominatus Roma superbos
mutauit placidis tempore consulibus,
multa neque immeritis donat quae praemia alumnis,
praemia Messalis maxima Poplicolis.—
nam quid ego immensi memorem studia ista laboris,
horrida quid durae tempora militiae?
castra foro, te castra Vrbi praeponere, castra
tam procul hoc gnato, tam procul hac patria;
immoderata pati iam frigora iamque calores,
sternere uel dura posse super silice;
saepe trucem aduerso perlabi sidere pontum,
saepe mare audendo uincere, saepe hiemem,
saepe etiam densos immittere corpus in hostis,
communem belli nec meminisse deum;
nunc celeris Afros, periurae milia gentis,
aurea nunc rapidi flumina adire Tagi,
nunc aliam ex alia bellando quaerere gentem,
uincere et Oceani finibus ulterius—
non nostrum est tantas, non, inquam, attingere laudes,
quin ausim hoc etiam dicere, uix hominum est:
ipsa haec, ipsa ferent rerum monumenta per orbem,
ipsa sibi egregium facta decus parient.
nos ea quae tecum finxerunt carmina diui,
Cynthius et Musae, Bacchus et Aglaie,
si laudem aspirare humilis, si adire Cyrenas,
si patrio Graios carmine adire sales
possumus, optatis plus iam procedimus ipsis.
hoc satis est: pingui nil mihi cum populo.
ANONYMOUS
40 B.C. (?)
[191]. Epitaph of Heluia Prima
TV qui secura spatiaris mente uiator
et nostri uoltus derigis inferieis,
si quaeris quae sim, cinis en et tosta fauilla,
ante obitus tristeis Heluia Prima fui.
coniuge sum Catulo fructa, actore Isocrateio,
concordesque pari uiximus ingenio.
nunc data sum Diti longum mansura per aeuum
deducta et fatali igne et aqua Stygia.
CORNELIVS SEVERVS
fl. 38 B.C.
[192]. The Death of Cicero
ORAQVE magnanimum spirantia paene uirorum
in rostris iacuere suis; sed enim abstulit omnis,
tamquam sola foret, rapti Ciceronis imago.
tunc redeunt animis ingentia consulis acta
iurataeque manus deprensaque foedera noxae
patriciumque nefas extinctum: poena Cethegi
deiectusque redit uotis Catilina nefandis.
quid fauor adscitus, pleni quid honoribus anni
profuerant, sacris et uota quid artibus aetas?
abstulit una dies aeui decus, ictaque luctu
conticuit Latiae tristis facundia linguae.
unica sollicitis quondam tutela salusque,
egregium semper patriae caput, ille senatus
uindex, ille fori, legum iurisque togaeque
publica uox, saeuis aeternum obmutuit armis!
informis uoltus sparsamque cruore nefando
canitiem sacrasque manus operumque ministras
tantorum pedibus ciuis proiecta superbis
proculcauit ouans nec lubrica fata deosque
respexit! nullo luet hoc Antonius aeuo.
hoc nec in Emathio mitis uictoria Perse,
nec te, dire Syphax, non fecerat hoste Philippo;
inque triumphato ludibria iuncta Iugurtha
afuerunt, nostraeque cadens ferus Hannibal irae
membra tamen Stygias tulit inuiolata sub umbras.