VT rudibus pueris monstratur littera primum
per faciem nomenque suum, tum ponitur usus;
tunc coniuncta suis formatur syllaba nodis;
hinc uerbis structura uenit per membra ligandis,
tunc rerum uires atque artis traditur usus,
perque pedes proprios nascentia carmina surgunt;
singulaque in summa prodest didicisse priora;
quae nisi constiterint primis fundata elementis,
effluat in uanum rerum praeposterus ordo,
uersaque, quae propere dederint praecepta magistri:
sic mihi per totum uolitanti carmine mundum
erutaque abstrusa penitus caligine fata
Pieridum numeris etiam modulata canenti,
quoque deus regnat reuocanti numen in arte
per partis ducenda fides, et singula rerum
sunt gradibus tradenda suis, ut cum omnia certa
notitia steterint, proprios reuocentur ad usus.
ac uelut in nudis cum surgunt montibus urbes,
conditor et uacuos muris circumdare collis
destinat, ante manus quam temptet scindere fossas,
quaerit opes: ruit ecce nemus, saltusque uetusti
procumbunt solemque nouum, noua sidera cernunt;
pellitur omne loco uolucrum genus atque ferarum,
antiquasque domos et nota cubilia linquunt.
ast alii silicem in muros et marmora templis
rimantur, ferrique rigor per tempora nota
quaeritur; hinc artes, hinc omnis conuenit usus.
tunc demum consurgit opus, cum cuncta supersunt,
ne medios rumpat cursus praepostera cura:
sic mihi cunctanti tantae succedere moli
materies primum rerum, ratione remota,
tradenda est, ratio sit ne post irrita, neue
argumenta nouis stupeant nascentia rebus.
[201]. A New Poetry
IN noua surgentem maioraque uiribus ausum
nec per inaccessos metuentem uadere saltus
ducite, Pierides. uestios extendere finis
conor et inriguos in carmina ducere fontis.
non ego in excidium caeli nascentia bella
fulminis et flammis partus in matre sepultos,
non coniuratos reges Troiaque cadente
Hectora uenalem cineri Priamumque ferentem,
Colchida nec referam uendentem regna parentis
et lacerum fratrem stupro segetesque uirorum
taurorumque trucis flammas uigilemque draconem
et reducis annos auroque incendia facta
et male conceptos partus peiusque necatos;
septenosque duces ereptaque fulmine flammis
moenia Thebarum et uictam, quia uicerat, urbem
germanosque patris referam matrisque nepotis
natorumque epulas conuersaque sidera retro
ereptumque diem; nec Persica bella profundo
indicta et magna pontum sub classe latentem
inuersumque fretum terris, iter aequoris undis.
non annosa canam Messanae bella nocentis;
non regis magni spatio maiore canenda,
quam sunt acta, loquar; Romanae gentis origo
totque duces urbis, tot bella atque otia, et omnis
in populi unius leges ut cesserit orbis,
differtur. facile est, uentis dare uela secundis
fecundumque solum uarias agitare per artis
auroque atque ebori decus addere, cum rudis ipsa
materies niteat. speciosis condere rebus
carmina uulgatum est opus et componere simplex.
at mihi per numeros ignotaque nomina rerum
temporaque et uarios casus momentaque mundi
signorumque uices partisque in partibus ipsis
luctandum est, quae nosse nimis, quid? dicere quantum est
carmine quid proprio? pedibus quid iungere certis?
huc ades, o quicumque meis aduertere coeptis
aurem oculosque potes, ueras et percipe uoces.
impendas animum; nec dulcia carmina quaeras.
ornari res ipsa negat contenta doceri.
[202]. The Rule of Fate
QVID tam sollicitis uitam consumimus annis
torquemurque metu caecaque cupidine rerum
aeternisque senes curis, dum quaerimus aeuum,
perdimus et nullo uotorum fine beati
uicturos agimus semper nec uiuimus umquam?
pauperiorque bonis quisque est quo plura requirit,
nec quod habet numerat, tantum quod non habet optat:
cumque sui paruos usus natura reposcat,
materiam struimus magnae per uota ruinae
luxuriamque lucris emimus luxuque rapinas,
et summum census pretium est effundere censum?
soluite, mortales, animos curasque leuate
totque superuacuis uitam deplete querelis.
fata regunt orbem, certa stant omnia lege,
longaque per certos signantur tempora casus.
nascentes morimur, finisque ab origine pendet.
hinc et opes et regna fluunt, et saepius orta
paupertas, artesque datae moresque creatis
et uitia et clades, damna et compendia rerum.
nemo carere dato poterit nec habere negatum
fortunamue suis inuitam prendere uotis
aut fugere instantem. sors est sua cuique ferenda.
an, nisi fata darent leges uitaeque necisque,
fugissent ignes Aenean, Troia sub uno
non euersa uiro fatis uicisset in ipsis?
aut lupa proiectos nutrisset Martia fratres?
Roma casis enata foret, pecudumque magistri
in Capitolino sanxisset fulmina monte,
includiue sua potuisset Iuppiter arce,
captus et a captis orbis foret? igne sepulto
uulneribus uictor repetisset Mucius urbem?
solus et oppositis clausisset Horatius armis
pontem urbemque simul? rupisset foedera uirgo?
tresque sub unius fratres uirtute iacerent?
nulla acies tantum uicit. pendebat ab uno
Roma uiro regnumque orbis sortita iacebat.
quid referam Cannas admotaque moenibus arma,
postque tuos, Trasimene, lacus Fabiumque morantem
Varronemque fuga magnum? quid dicere prosit
accepisse iugum uictae Carthaginis arces,
sperantem Hannibalem nostris cecidisse catenis
consilium regni furtiua morte luisse?
adde etiam uiris Italas Romamque suismet
pugnantem membris, adice et ciuilia bella
et Cinnam in Mario Mariumque in carcere uictum:
quod consul totiens exsul, quod de exsule consul
adiacuit Libycis compar iactura ruinis
eque crepidinibus cepit Carthaginis urbem.
hoc nisi fata darent, numquam fortuna tulisset.
quis te Niliaco periturum litore, Magne,
post uictas Mithridatis opes pelagusque receptum
et tris emenso meritos ex orbe triumphos,
crederet, ut corpus sepeliret naufragus ignis,
eiectaeque rogum facerent fragmenta carinae?
quis tantum mutare potest sine numine fati?
ille etiam caelo genitus caeloque receptus,
cum bene compositis uictor ciuilibus armis
iura togae regeret, totiens praedicta cauere
uulnera non potuit, toto spectante senatu
indicium dextra retinens, monitumque cruore
deleuit proprio, possent ut uincere fata.
quid numerem euersas urbis regumque ruinas
inque rogo Croesum Priamumque in litore truncum,
cui nec Troia rogus? quid Xerxen maius et ipso
naufragium pelago? quid capto sanguine regem
Romanis positum? raptosque ex ignibus ignis
cedentemque uiro flammam, qui templa ferebat?
quot subitae ueniunt ualidorum in corpora mortes
seque ipsae rursus fugiunt errantque per ignis?
ex ipsis quidam elati rediere sepulcris;
atque his uita duplex. illis uix contigit una.
ecce leuis perimit morbus grauiorque remittit,
succumbit sorti ratio, ui uincitur usus;
cura nocet, cessare iuuat, mora saepe malorum
dat pausas, laeduntque cibi, parcuntque uenena.
degenerant nati patribus uincuntque parentes
ingeniumque suum retinent; transitque per illum,
ex illo fortuna uenit. furit alter amore
et pontum transnare potest et uertere Troiam;
alterius frons est scribendis legibus apta.
ecce patrem nati perimunt, natosque parentes,
mutuaque armati coeunt in uulnera fratres.
non nostrum hoc bellum est; coguntur tanta moueri
inque suas ferri poenas lacerandaque membra.
quod Decios non omne tulit, non omne Camillos
tempus et inuicta deuictum mente Catonem,
materies in rem superat, sed lege repugnat.
quin nec paupertas breuiores excipit annos,
nec sunt inmensis opibus uenalia fata;
sed rapit ex tecto funus fortuna superbo
indicitque rogum summis statuitque sepulcrum.
quantum est hoc regnum, quod regibus imperat ipsis!
quin etiam infelix uirtus et noxia felix,
et male consultis pretium est, prudentia fallit,
nec fortuna probat causas sequiturque merentis,
sed uaga per cunctos nullo discrimine fertur.
scilicet est aliud, quod nos cogatque regatque,
maius et in proprias ducat mortalia leges
attribuatque suos ex se nascentibus annos
fortunaeque uices; permiscet saepe ferarum
corpora cum membris hominum; non seminis ille
partus erit: quid enim nobis commune ferisque?
quisue in portenti noxam peccarit adulter?
astra nouant formas, caelumque interserit ora.
denique si non est fati, cur traditur, ordo,
cunctaque temporibus certis uentura canuntur?
nec tamen haec ratio facinus defendere pergit
uirtutemue suis fraudare in praemia donis.
nam neque mortiferas quisquam magis oderit herbas,
quod non arbitrio ueniunt, sed semine certo;
gratia nec leuior tribuetur dulcibus escis
quod natura dedit fruges, non ulla uoluntas.
sic hominum meritis tanto fit gloria maior,
quod caelo gaudente uenit; rursusque nocentis
oderimus magis in culpam poenasque creatos.
nec refert, scelus unde cadat; scelus esse fatendum.
hoc quoque fatale est, sic ipsum expendere fatum.
[203]. Macrocosm and Microcosm
SED quid iam tenui prodest ratione nitentem
scrutari mundum, si mens sua cuique repugnat,
spemque timor tollit prohibetque a limine caeli?
condit enim quicquid uasto natura recessu
mortalisque fugit uisus et pectora nostra;
nec prodesse potest, quod fatis cuncta reguntur,
cum fatum nulla possit ratione uideri.
quid iuuat in semet sua per conuicia ferri
et fraudare bonis, quae nec deus inuidet ipse,
quosque dedit natura oculos deponere mentis?
perspicimus caelum; cur non et munera caeli?
inque ipsos penitus mundi descendere census
seminibusque suis tantam componere molem
et partum caeli sua per nutricia ferre
extremumque sequi pontum terraeque subire
pendentis tractus et toto uiuere in orbe,
quanta et pars superest, rationem ducere nostis.
iam nusquam natura latet; peruidimus omnem
et capto potimur mundo nostrumque parentem
pars sua perspicimus, genitique accedimus astris.
an dubium est, habitare deum sub pectore nostro,
in caelumque redire animas caeloque uenire?
utque sit ex omni constructus corpore mundus,
aëris atque ignis summi terraeque marisque,
spiritus at totum ratioque infusa gubernet,
sic esse in nobis terrenae corpora sortis
sanguineis animis, animum, qui iuncta gubernat,
dis pensatque hominem? quid mirum, noscere mundum
si possunt homines, quibus est et mundus in ipsis,
exemplumque dei quisque est in imagine parua?
an cuiquam genitos, nisi caelo, credere fas est
esse homines? proiecta iacent animalia cuncta
in terra uel mersa uadis uel in aëre pendent;
omnibus una quies, uenter censusque per artus,
et quia consilium non est, et lingua remissa.
unius inspectus rerum uiresque loquendi
ingeniumque capax; uariasque educitur artis
hic partus, qui cuncta regit: secessit in urbis,
edomuit terram ad fruges, animalia cepit
imposuitque uiam ponto, stetit unus in arcem
erectus capitis uictorque ad sidera mittit
sidereos oculos propiusque adspectat Olympum
inquiritque Iouem; nec sola fronte deorum
contentus manet, et caelum scrutatur in aluo
cognatumque sequens corpus se quaerit in astris.
huic in tanta fidem petimus, quam saepe uolucres
accipiunt trepidaeque boum sub pectore fibrae.
an minus est sacris rationem ducere signis,
quam pecudum mortis auiumque attendere cantus?
atque adeo faciem caeli non inuidet orbi
ipse deus uultusque suos corpusque recludit
uoluendo semper seque ipsum inculcat et offert,
ut bene cognosci possit doceatque uidentis,
qualis eat, cogatque suas attendere leges.
ipse uocat nostros animos ad sidera mundus
nec patitur, quia non condit, sua iura latere.
quis putet esse nefas nosci, quod cernere fas est?
nec contemne tuas quasi paruo in corpore uires;
quod ualet, immensum est. sic auri pondera parui
exsuperant pretio numerosos aeris aceruos.
sic adamas, punctum lapidis, pretiosior auro est.
paruula sic totum peruisit pupula caelum,
sic animi sedes tenui sub corde locata
per totum angusto regnat de limite corpus.
materiae ne quaere modum, sed perspice uiris,
quas ratio, non pondus habet. ratio omnia uincit.
[204]. Andromeda
ANDROMEDAE sequitur sidus, quae piscibus ortis
bis sex in partis caelo uenit aurea dextro.
hanc quondam poenae dirorum culpa parentum
prodidit, infestus totis cum finibus omnis
incubuit pontus: timuit nauifraga tellus,
et quod erat regnum, pelagus fuit; una malorum
proposita est merces: uesano dedere ponto
Andromedan, teneros ut belua manderet artus.
hic Hymenaeus erat, solataque publica damna
priuatis; lacrimans ornatur uictima poenae
induiturque sinus non haec ad uota paratos,
uirginis et uiuae rapitur sine funere funus.
ac simul infesti uentum est ad litora ponti,
mollia per duras panduntur bracchia cautis;
adstrinxere pedes scopulis, iniectaque uincla,
et cruce uirginea moritura puella pependit.
seruatur tamen in poena uultusque pudorque;
supplicia ipsa decent; niuea ceruice reclinis
molliter ipsa suae custos est casta figurae.
defluxere sinus umeris, fugitque lacertos
uestis, et effusi scapulis haesere capilli.
te circum Alcyones pennis planxere uolantes
fleueruntque tuos miserando carmine casus
et tibi contextas umbram fecere per alas.
ad tua sustinuit fluctus spectacula pontus
assuetasque sibi desiit perfundere ripas.
extulit et liquido Nereis ab aequore uultum
et casus miserata tuos plorauit et annos.
ipsa leui flatu refouens pendentia membra
Aura per extremas resonauit flebile rupis.
tandem Gorgonei uictorem Persea monstri
felix illa dies redeuntem ad litora duxit.
isque ubi pendentem uidit de rupe puellam,
deriguit facie, quam non stupefecerat hostis,
uixque manu spolium tenuit, uictorque Medusae
uictus in Andromedast. iam cautibus inuidet ipsis
felicisque uocat teneant quae membra catenas.
et postquam poenae causam cognouit ab ipsa,
destinat in thalamos per bellum uadere ponti,
altera si Gorgo ueniat, non territus ille.
concitat aërios cursus flentisque parentis
promissu uitae recreat pactusque maritam
ad litus remeat. grauidus iam surgere pontus
coeperat, ac longo fugiebant agmine fluctus
impellentis onus monstri. caput eminet undas
scindentis, pelagusque uomit (circumsonat aequor
dentibus), inque ipso rapidum mare nauigat ore.
hinc uasti surgunt immensis torquibus orbes,
tergaque consumunt pelagus; sonat undique Phorcys,
atque ipsi metuunt montes scopulique ruentem.
infelix uirgo, quamuis sub uindice tanto,
quae tua tunc fuerat facies? quas fugit in auras
spiritus? ut toto caruerunt sanguine membra,
cum tua fata cauis e rupibus ipsa uideres
adnantemque tibi poenam pelagusque ferentem,
quantula praeda maris quanti! sed subuolat alis
Perseus et caelo pendens iaculatur in hostem
Gorgoneo tinctum defigens sanguine ferrum.
illa subit contra uersamque a gurgite frontem
erigit et tortis innitens orbibus alte
emicat ac toto sublimis corpore fertur.
sed quantum illa subit semet iaculata profundo,
in tantum reuolat laxumque per aethera ludit
Perseus et ceti subeuntis uerberat ora.
nec cedit tamen illa uiro, sed saeuit in auras
morsibus, et uani crepitant sine uulnere dentes;
efflat et in caelum pelagus mergitque uolantem
sanguineis undis pontumque exstillat in astra.
spectabat pugnam pugnandi causa puella;
iamque oblita sui metuit pro uindice tali
suspirans animoque magis quam corpore pendet.
tandem confossis subsedit belua membris
plena maris, summas iterum nec nauigat undas
sed magnum uasto contexit corpore pontum,
tunc quoque terribilis nec uirginis ore uidenda.
perfundit liquido Perseus in marmore corpus
maior et ex undis ad cautis peruolat altas
soluitque haerentem uinclis de rupe puellam
desponsam pugna, nupturam dote mariti.
hic dedit Andromedae caelum stellasque sacrauit,
mercedem tanti belli, quo concidit ipsa
Gorgone non leuius monstrum, pelagusque leuauit.
quisquis in Andromedae surgentis tempora ponto
nascitur, inmitis ueniet poenaeque minister
carceris et duri custos, quo stante superbe
prostratae iaceant miserorum in limine matres,
pernoctesque patres cupiant extrema suorum
oscula et in proprias animam transferre medullas;
carnificisque uenit mortem uendentis imago
accensosque rogos et strictam saepe securem.
supplicium uectigal erit; qui denique posset
pendentem ex scopulis ipsam spectare puellam;
uinctorum dominus sociusque in parte catenae;
interdum poenis innoxia corpora seruat.