C. numine Caesareo securior ipse Lycaeus
Pan recolit siluas et amoena Faunus in umbra
securus recubat placidoque in fonte lauatur
Nais et humanum non calcatura cruorem
per iuga siccato uelox pede currit Oreas.
A. di, precor, hunc iuuenem, quem uos (neque fallor) ab ipso
aethere misistis, post longa reducite uitae
tempora uel potius mortale resoluite pensum
et date perpetuo caelestia fila metallo:
sit deus et nolit pensare palatia caelo!
C. tu modo mutata seu Iupiter ipse figura,
Caesar, ades seu quis superum sub imagine falsa
mortalique lates (es enim deus): hunc, precor, orbem
hos, precor, aeternus populos rege! sit tibi caeli
uilis amor coeptamque, pater, ne desere pacem!
M. rustica credebam nemoralis carmina uobis
concessisse deas et obesis auribus apta;
uerum, quae paribus modo concinuistis auenis,
tam liquidum, tam dulce cadunt, ut non ego malim
quod Peligna solent examina lambere nectar.
C. o mihi quae tereti decurrent carmina uersu
tunc, Meliboee, meum si quando montibus istis
dicar habere Larem, si quando nostra uidere
pascua contigerit! uellit nam saepius aurem
inuida Paupertas et dicit: 'ouilia cura!'
at tu, si qua tamen non aspernanda putabis,
fer, Meliboee, deo mea carmina: nam tibi fas est
sacra Palatini penetralia uisere Phoebi.
tum mihi talis eris, qualis qui dulce sonantem
Tityron e siluis dominam deduxit in urbem
ostenditque deis et 'spreto' dixit 'ouili,
Tityre, rura prius, sed post cantabimus arma'.
A. respiciat nostros utinam fortuna labores
pulcrior et meritae faueat deus ipse iuuentae!
nos tamen interea tenerum mactabimus haedum
et pariter subitae peragemus fercula cenae.
M. nunc ad flumen ouis deducite: iam fremit aestas,
iam sol contractas pedibus magis admouet umbras.
M. ANNAEVS LVCANVS (?)
39-65 A.D.