Si tecum mihi, care Martialis,
securis liceat frui diebus,
si disponere tempus otiosum
et uerae pariter uacare uitae:
nec nos atria, nec domos potentum,
nec litis tetricas forumque triste
nossemus, nec imagines superbas;
sed gestatio, fabulae, libelli,
campus, porticus, umbra, uirgo, thermae,
haec essent loca semper, hi labores.
nunc uiuit necuter sibi bonosque
soles effugere atque abire sentit,
qui nobis pereunt et imputantur.
quisquam uiuere cum sciat, moratur?

[iv]

Vitam quae faciant beatiorem,
iucundissime Martialis, haec sunt:
res non parta labore, sed relicta;
non ingratus ager, focus perennis;
lis numquam, toga rara, mens quieta;
uires ingenuae, salubre corpus;
prudens simplicitas, pares amici;
conuictus facilis, sine arte mensa;
nox non ebria sed soluta curis;
non tristis torus et tamen pudicus;
somnus qui faciat breuis tenebras:
quod sis, esse uelis nihilque malis;
summum nec metuas diem nec optes.

[269]. Quintus Ovidius' Birthday

SI credis mihi, Quinte, quod mereris,
natalis, Ouidi, tuas Aprilis
ut nostras amo Martias Kalendas
felix utraque lux diesque nobis
signandi melioribus lapillis!
hic uitam tribuit, sed hic amicum.
plus dant, Quinte, mihi tuae Kalendae.

[270]. The Marriage of Pudens and Claudia

CLAVDIA, Rufe, meo nubit Peregrina Pudenti:
macte esto taedis, o Hymenaee, tuis.
tam bene rara suo miscentur cinnama nardo,
Massica Theseis tam bene uina fauis;
nec melius teneris iunguntur uitibus ulmi,
nec plus lotos aquas, litora myrtus amat.
candida perpetuo reside, Concordia, lecto,
tamque pari semper sit Venus aequa iugo.
diligat illa senem quondam, sed et ipsa marito
tum quoque cum fuerit, non uideatur anus.

[271]. In Memoriam

[i]

Alcimus