(a) NE timeas illam, quae uitae est ultima finis:
qui mortem metuit, quod uiuit, perdit id ipsum.
(b) linque metum leti; nam stultum est tempore in omni,
dum mortem metuas, amittere gaudia uitae.
(c) fac tibi proponas, mortem non esse timendam:
quae bona si non est, finis tamen illa malorum est.
(d) rebus in aduersis animum submittere noli:
spem retine; spes una hominem nec morte relinquit.
[v]
The Speech of Men
(a) PROSPICITO tecum tacitus quid quisque loquatur:
sermo hominum mores et celat et indicat idem.
(b) contra uerbosos noli contendere uerbis:
sermo datur cunctis, animi sapientia paucis.
(c) cum te aliquis laudat, iudex tuus esse memento:
plus aliis de te quam tu tibi credere noli.
(d) iudicium populi numquam contempseris unus:
ne nulli placeas, dum uis contemnere multos.