ASCLEPIADIVS

circa 400 A.D.

[355]. Fortune

O FORTVNA potens, at nimium leuis,
tantum iuris atrox quae tibi uindicas,
euertisque bonos, erigis improbos,
nec seruare potes muneribus fidem.
Fortuna immeritos auget honoribus,
Fortuna innocuos cladibus afficit.
iustos illa uiros pauperie grauat,
indignos eadem diuitiis beat.
haec aufert iuuenes ac retinet senes,
iniusto arbitrio tempora diuidens.
quod dignis adimit, traicit ad inpios.
nec discrimen habet rectaue iudicat:
inconstans fragilis perfida lubrica
nec quos clarificat perpetuo fouet,
nec quos deseruit perpetuo premit.

II

PALLADIVS

[356]. Orpheus

THREICIVS quondam uates fide creditur canora
mouisse sensus tristium ferarum
atque amnis tenuisse uagos, sed et alites uolantis,
et surda cantu concitasse saxa,
suauisonaeque modos testudinis arbores secutae
umbram feruntur praebuisse uati.
scilicet haud potuit, quae sunt sine, permouere, sensu
(finxere docti fabulam poetae),
sed placidis hominum dictis fera corda mitigauit
doctaque uitam uoce temperauit;
iustitiam docuit, coetu uaga congregauit uno,
moresque agrestis expoliuit Orpheus.

III

[357]. Vergil Distichs