[(b)] Vitalis.
Prima mihi Musa est sub fagi Tityrus umbra.
ad mea nauus humum iussa colonus arat.
proeliaque expertos cecini Troiana Latinos;
perque meos cineres inclita Parthenope.
[(c)] Euphorbius.
Romuleum Sicula qui fingit carmen auena
ruricolasque docet qua ratione serant,
quique Latinorum memorat fera bella Phrygumque,
hic cubat, hic meruit perpetuam requiem.
ANONYMOUS
circa 400 A.D.(?).
[359]. Carpe Diem
CONVIVAE, tetricas hodie secludite curas,
ne maculent niueum nubila corda diem:
omnia sollicitae uertantur murmura mentis,
ut uacet indomitum pectus amicitiae.
non semper gaudere licet: fugit hora, iocemur:
difficile est fatis subripuisse diem.
[360]. Epithalamium
ITE, uerecundo coniungite foedera lecto
atque Cupidineos discite ferre iocos;
alliget amplexus tenerorum mater Amorum,
quae regit Idalium, quae Cnidon alma regit,
concordisque tegens cum maiestate benigna
constituat, patres et cito reddat auos.