IGNE salutifero Veneris puer omnia flammans
pro facibus facilis arte ministrat aquas.
[383]. His Book's proper Place
PARVVS nobilium cum liber ad domos
pomposique fori scrinia publica
cinctus multifido ueneris agmine,
nostri defugiens pauperiem laris,
quo dudum modico sordidus angulo
squalebas, tineis iam prope debitus,
si te despiciet turba legentium
inter Romulidas et Tyrias manus,
isto pro exsequiis claudere disticho:
contentos propriis esse decet focis,
quos laudis facile est inuidiam pati.
PHOCAS
circa 500 A.D. (?).
[384]. Poetry and Time
(Prefixed to his Life of Vergil)
O VETVSTATIS ueneranda custos,
regios actus simul et fugacis
temporum cursus docilis referre,
aurea Clio,
tu nihil magnum sinis interire,
nil mori clarum pateris, reseruans
posteris prisci monumenta saecli
condita libris.
sola fucatis uariare dictis
paginas nescis, set aperta quicquid
ueritas prodit, recinis per aeuum
simplice lingua.
tu senescentis titulos auorum
flore durantis reparas iuuentae;
militat uirtus tibi: te notante
crimina pallent.
tu fori turbas strepitusque litis
effugis dulci moderata cantu,
nec retardari pateris loquellas
conpede metri.
his faue dictis: retegenda uita est
uatis Etrusci, modo qui perenne
Romulae uoci decus adrogauit
carmine sacro.
TRANSLATIONS AND IMITATIONS
The Selection that follows needs some explanation. I have made no systematic search in the literature of translation: and it is likely enough that I have omitted renderings more beautiful, or more interesting, than some which I have included. I have not tried to do more than to collect together a few old 'favourites' of my own. Moreover I have—save for one or two examples—confined myself to the four principal Latin poets.