M. PACVVIVS

220-130 B.C.

[35]. Fortune

FORTVNAM insanam esse et caecam et brutam perhibent philosophi,
saxoque instare in globoso praedicant uolubili:
id quo saxum impulerit fors, eo cadere Fortunam autumant.
insanam autem esse aiunt, quia atrox incerta instabilis siet:
caecam ob eam rem esse iterant, quia nil cernat quo sese adplicet:
brutam, quia dignum atque indignum nequeat internoscere.
sunt autem alii philosophi, qui contra Fortuna negant
ullam miseriam esse, temeritatem esse omnia autumant.
id magis ueri simile esse usus reapse experiundo edocet:
uelut Orestes modo fuit rex, factust mendicus modo.

[36]. The Greeks set sail from Troy

SIC profectione laeti piscium lasciuiam
intuemur, nec tuendi satietas capier potest.
interea prope iam occidente sole inhorrescit mare,
tenebrae conduplicantur noctisque et nimbum obcaecat nigror,
flamma inter nubes coruscat, caelum tonitru contremit,
grando mixta imbri largifico subita praecipitans cadit,
undique omnes uenti erumpunt, saeui existunt turbines,
feruit aestu pelagus.

[37]. Genitabile Caelum

HOC uide circum supraque quod complexu continet terram
solisque exortu capessit candorem, occasu nigret,
id quod nostri caelum memorant, Grai perhibent aethera:
quidquid est hoc, omnia animat format alit auget creat
sepelit recipitque in sese omnia, omniumque idem est pater,
indidemque eadem aeque oriuntur de integro atque eodem occidunt.

[38]. Speech

O FLEXANIMA atque omnium regina rerum Oratio.