[70]. The Powers of Hell

DENIQVE si uocem rerum natura repente
mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
nam si grata fuit tibi uita anteacta priorque
et non omnia pertusum congesta quasi in uas
commoda perfluxere atque ingrata interiere:
cur non ut plenus uitae conuiua recedis
aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
sin ea quae fructus cumque es periere profusa
uitaque in offensast, cur amplius addere quaeris,
rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
non potius uitae finem facis atque laboris?
nam tibi praeterea quod machiner inueniamque,
quod placeat, nil est: eadem sunt omnia semper.
si tibi non annis corpus iam marcet et artus
confecti languent, eadem tamen omnia restant,
omnia si pergas uiuendo uincere saecla,
atque etiam potius, si numquam sis moriturus,'
quid respondemus, nisi iustam intendere litem
naturam et ueram uerbis exponere causam?
grandior hic uero si iam seniorque queratur
atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
non merito inclamet magis et uoce increpet acri?
'aufer abhinc lacrimas, balatro, et compesce querelas:
omnia perfunctus uitai praemia marces,
sed quia semper aues quod abest, praesentia temnis,
imperfecta tibi elapsast ingrataque uita
et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
quam satur ac plenus possis discedere rerum.
nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
aequo animoque, agedum, iam aliis concede: necessest.'
iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque.
cedit enim rerum nouitate extrusa uetustas
semper, et ex aliis aliud reparare necessest:
nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra.
materies opus est ut crescant postera saecla;
quae tamen omnia te uita perfuncta sequentur;
nec minus ergo ante haec quam tu cecidere, cadentque.
sic alid ex alio numquam desistet oriri,
uitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
respice item quam nil ad nos anteacta uetustas
temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
hoc igitur speculum nobis natura futuri
temporis exponit post mortem denique nostram.
numquid ibi horribile apparet, num triste uidetur
quicquam, non omni somno securius exstat?
Atque ea nimirum quaecumque Acherunte profundo
prodita sunt esse, in uita sunt omnia nobis.
nec miser impendens magnum timet aere saxum
Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
sed magis in uita diuum metus urget inanis
mortalis casumque timent quem cuique ferat fors;
nec Tityon uolucres ineunt Acherunte iacentem
nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
perpetuam aetatem possunt reperire profecto;
quamlibet immani proiectu corporis exstet,
qui non sola nouem dispessis iugera membris
obtineat, sed qui terrai totius orbem,
non tamen aeternum poterit perferre dolorem
nec praebere cibum proprio de corpore semper;
sed Tityos nobis non est in amore iacentem
quem uolucres lacerant: at quem exest anxius angor
aut alia quauis scindunt cuppedine curae.
Sisyphus in uita quoque nobis ante oculos est
qui petere a populo fascis saeuasque securis
imbibit et semper uictus tristisque recedit.
nam petere imperium quod inanest nec datur umquam,
atque in eo semper durum sufferre laborem,
hoc est aduerso nixantem trudere monte
saxum quod tamen e summo iam uertice rursum
uoluitur et plani raptim petit aequora campi.
deinde animi ingratam naturam pascere semper
atque explere bonis rebus satiareque numquam,
quod faciunt nobis annorum tempora, circum
cum redeunt fetusque ferunt uariosque lepores,
nec tamen explemur uitai fructibus umquam,
hoc, ut opinor, id est, aeuo florente puellas
quod memorant laticem pertusum congerere in uas,
quod tamen expleri nulla ratione potestur.
Cerberus et furiae iam uero et lucis egestas
Tartarus horriferos eructans faucibus aestus,
quid? neque sunt usquam nec possunt esse profecto.
sed metus in uita poenarum pro male factis
est insignibus insignis, scelerisque luella,
carcer et horribilis de saxo iactu' deorsum,
uerbera, carnifices, robur, pix, lammina, taedae;
quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
praemetuens adhibet stimulos terretque flagellis,
nec uidet interea qui terminus esse malorum
possit nec quae sit poenarum denique finis,
atque eadem metuit magis haec ne in morte grauescant.
hic Acherusia fit stultorum denique uita.
Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis
'lumina sis oculis etiam bonus Ancu' reliquit
qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus:
inde alii multi reges rerumque potentes
occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt:
ille quoque ipse, uiam qui quondam per mare magnum
strauit iterque dedit legionibus ire per altum
ac pedibus salsas docuit super ire lacunas
et contempsit equis insultans murmura ponti,
lumine adempto animam moribundo corpore fudit:
Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset:
adde repertores doctrinarum atque leporum,
adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
sceptra potitus eadem aliis sopitu' quietest:
denique Democritum postquam matura uetustas
admonuit memores motus languescere mentis,
sponte sua leto caput obuius obtulit ipse:
ipse Epicurus obit decurso lumine uitae,
qui genus humanum ingenio superauit et omnis
restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
tu uero dubitabis et indignabere obire?
mortua cui uita est prope iam uiuo atque uidenti,
qui somno partem maiorem conteris aeui
et uigilans stertis nec somnia cernere cessas
sollicitamque geris cassa formidine mentem
nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
ebrius urgeris multis miser undique curis
atque animi incerto fluitans errore uagaris.'

[71]. The World's Conquerors

QVIS potis est dignum pollenti pectore carmen
condere pro rerum maiestate hisque repertis?
quisue ualet uerbis tantum qui fingere laudes
pro meritis eius possit qui talia nobis
pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
dicendum est, deus ille fuit, deus, inclute Memmi,
qui princeps uitae rationem inuenit eam quae
nunc appellatur sapientia, quique per artem
fluctibus e tantis uitam tantisque tenebris
in tam tranquillo et tam clara luce locauit.
confer enim diuina aliorum antiqua reperta.
namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
uitigeni laticem mortalibus instituisse;
cum tamen his posset sine rebus uita manere,
ut fama est aliquas etiam nunc uiuere gentis.
at bene non poterat sine puro pectore uiui;
quo magis hic merito nobis deus esse uidetur,
ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
dulcia permulcent animos solacia uitae.
Herculis antistare autem si facta putabis,
longius a uera multo ratione ferere.
quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
ille leonis obesset et horrens Arcadius sus?
denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
hydra uenenatis posset uallata colubris?
quidue tripectora tergemini uis Geryonai?
tanto opere officerent quid aues Stymphala colentes,
et Diomedis equi spirantes naribus ignem
Thracis Bistoniasque plagas atque Ismara propter?
aureaque Hesperidum seruans fulgentia mala,
asper, acerba tuens, immani corpore serpens
arboris amplexus stirpem quid denique obesset
propter Atlanteum litus pelageque sonora,
quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
si non uicta forent, quid tandem uiua nocerent?
nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
per nemora ac montis magnos siluasque profundas;
quae loca uitandi plerumque est nostra potestas.
at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
atque pericula sunt ingratis insinuanda?
quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
sollicitum curae quantique perinde timores?
quidue superbia spurcitia ac petulantia? quantas
efficiunt clades? quid luxus desidiaeque?
haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
expulerit dictis, non armis, nonne decebit
hunc hominem numero diuum dignarier esse?
cum bene praesertim multa ac diuinitus ipsis
immortalibu' de diuis dare dicta suerit
atque omnem rerum naturam pandere dictis.

[72]. Primitive Man

AT genus humanum multo fuit illud in aruis
durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
et maioribus et solidis magis ossibus intus
fundatum, ualidis aptum per uiscera neruis,
nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
nec nouitate cibi nec labi corporis ulla:
multaque per caelum solis uoluentia lustra
uulgiuago uitam tractabant more ferarum,
nec robustus erat curui moderator aratri
quisquam, nec scibat ferro molirier arua
nec noua defodere in terram uirgulta neque altis
arboribus ueteres decidere falcibu' ramos:
quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
sponte sua, satis id placabat pectora donum;
glandiferas inter curabant corpora quercus
plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
arbuta puniceo fieri matura colore,
plurima tum tellus etiam maiora ferebat:
multaque praeterea nouitas tum florida mundi
pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla:
at sedare sitim fluuii fontesque uocabant,
ut nunc montibus e magnis decursus aquai
claru' citat late sitientia saecla ferarum:
denique nota uagi siluestria templa tenebant
nympharum, quibus e scibant umori' fluenta
lubrica proluuie larga lauere umida saxa,
umida saxa, super uiridi stillantia musco,
et partim plano scatere atque erumpere campo:
necdum res igni scibant tractare neque uti
pellibus et spoliis corpus uestire ferarum,
sed nemora atque cauos montis siluasque colebant
et frutices inter condebant squalida membra,
uerbera uentorum uitare imbrisque coacti:
nec commune bonum poterant spectare neque ullis
moribus inter se scibant nec legibus uti:
quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
sponte sua sibi quisque ualere et uiuere doctus:
et Venus in siluis iungebat corpora amantum,
conciliabat enim uel mutua quamque cupido
uel uiolenta uiri uis atque impensa libido
uel pretium, glandes atque arbuta uel pira lecta:
et manuum mira freti uirtute pedumque
consectabantur siluestria saecla ferarum
missilibus saxis et magno pondere clauae,
multaque uincebant, uitabant pauca latebris;
saetigerisque subus pariles siluestria membra
nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
circum se foliis ac frondibus inuoluentes:
nec plangore diem magno solemque per agros
quaerebant pauidi palantes noctis in umbris,
sed taciti respectabant somnoque sepulti,
dum rosea face sol inferret lumina caelo:
a paruis quod enim consuerant cernere semper
alterno tenebras et lucem tempore gigni,
non erat ut fieri posset mirarier umquam
nec diffidere ne terras aeterna teneret
nox in perpetuum detracto lumine solis;
sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
infestam miseris faciebant saepe quietem:
eiectique domo fugiebant saxea tecta
spumigeri suis aduentu ualidique leonis
atque intempesta cedebant nocte pauentes
hospitibus saeuis instrata cubilia fronde.
Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
dulcia linquebant languentis lumina uitae.
unus enim tum quisque magis deprensus eorum
pabula uiua feris praebebat, dentibus haustus,
et nemora ac montis gemitu siluasque replebat
uiua uidens uiuo sepeliri uiscera busto.
et quos effugium seruarat corpore adeso,
posterius tremulas super ulcera taetra tenentes
palmas horriferis accibant uocibus Orcum,
donec eos uita priuarant uermina saeua
expertis opis, ignaros quid uulnera uellent.
at non multa uirum sub signis milia ducta
una dies dabat exitio nec turbida ponti
aequora lidebant nauis ad saxa uirosque.
hic temere incassum frustra mare saepe coortum
saeuibat leuiterque minas ponebat inanis,
nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
subdola pellicere in fraudem ridentibus undis,
improba nauigiis ratio cum caeca iacebat.
tum penuria deinde cibi languentia leto
membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
illi imprudentes ipsi sibi saepe uenenum
uergebant, uinum damni sollertia sumpsit.

[73]. Origin of Belief in God

NVNC quae causa deum per magnas numina gentis
peruulgarit et ararum compleuerit urbis
suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
quae nunc in magnis florent sacra rebu' locisque,
unde etiam nunc est mortalibus insitus horror
qui delubra deum noua toto suscitat orbi
terrarum et festis cogit celebrare diebus,
non ita difficilest rationem reddere uerbis.
quippe etenim iam tum diuum mortalia saecla
egregias animo facies uigilante uidebant
et magis in somnis mirando corporis auctu.
his igitur sensum tribuebant propterea quod
membra mouere uidebantur uocesque superbas
mittere pro facie praeclara et uiribus amplis;
aeternamque dabant uitam, quia semper eorum
suppeditabatur facies et forma manebat,
et tamen omnino quod tantis uiribus auctos;
non temere ulla ui conuinci posse putabant;
fortunisque ideo longe praestare putabant,
quod mortis timor haud quemquam uexaret eorum,
et simul in somnis quia multa et mira uidebant
efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
praeterea caeli rationes ordine certo
et uaria annorum cernebant tempora uerti,
nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
ergo perfugium sibi habebant omnia diuis
tradere et illorum nutu facere omnia flecti;
in caeloque deum sedis et templa locarunt,
per caelum uolui quia sol et luna uidetur,
luna dies et nox et noctis signa seuera
noctiuagaeque faces caeli flammaeque uolantes,
nubila sol imbres nix uenti fulmina grando
et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
O genus infelix humanum, talia diuis
cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
uulnera, quas lacrimas peperere minoribu' nostris!
nec pietas ullast uelatum saepe uideri
uertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
ante deum delubra nec aras sanguine multo
spargere quadrupedum nec uotis nectere uota,
sed mage pacata posse omnia mente tueri.
nam cum suspicimus magni caelestia mundi
templa super stellisque micantibus aethera fixum,
et uenit in mentem solis lunaeque uiarum,
tunc aliis oppressa malis in pectora cura
illa quoque expergefactum caput erigere infit,
nequae forte deum nobis immensa potestas
sit, uario motu quae candida sidera uerset.
temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
ecquaenam fuerit mundi genitalis origo,
et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
solliciti motus hunc possint ferre laborem,
an diuinitus aeterna donata salute
perpetuo possint aeui labentia tractu
immensi ualidas aeui contemnere uiris.
praeterea cui non animus formidine diuum
contrahitur, cui non correpunt membra pauore,
fulminis horribili cum plaga torrida tellus
contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
non populi gentesque tremunt, regesque superbi
corripiunt diuum percussi membra timore,
nequid ob admissum foede dictumue superbe
poenarum graue sit soluendi tempus adultum?
summa etiam cum uis uiolenti per mare uenti
induperatorem classis super aequora uerrit
cum ualidis pariter legionibus atque elephantis,
non diuum pacem uotis adit ac prece quaesit
uentorum pauidus paces animasque secundas,
nequiquam, quoniam uiolento turbine saepe
correptus nilo fertur minus ad uada leti?
usque adeo res humanas uis abdita quaedam
obterit et pulchros fascis saeuasque securis
proculcare ac ludibrio sibi habere uidetur.
denique sub pedibus tellus cum tota uacillat
concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
quid mirum si se temnunt mortalia saecla
atque potestates magnas mirasque relinquunt
in rebus uiris diuum, quae cuncta gubernent?

C. VALERIVS CATVLLVS

84-54 B.C.