stirpisque raptas et pecus et domos
uoluentis una, non sine montium
clamore uicinaeque siluae,
cum fera diluuies quietos
irritat amnis. ille potens sui
laetusque deget cui licet in diem
dixisse 'uixi'. cras uel atra
nube polum Pater occupato
uel sole puro; non tamen irritum
quodcumque retro est efficiet neque
diffinget infectumque reddet
quod fugiens semel hora uexit.
Fortuna saeuo laeta negotio et
ludum insolentem ludere pertinax
transmutat incertos honores,
nunc mihi nunc alii benigna.
laudo manentem; si celeris quatit
pennas, resigno quae dedit et mea
uirtute me inuoluo probamque
pauperiem sine dote quaero.
non est meum, si mugiat Africis
malus procellis, ad miseras preces
decurrere et uotis pacisci
ne Cypriae Tyriaeque merces
addant auaro diuitias mari:
tunc me biremis praesidio scaphae
tutum per Aegaeos tumultus
aura feret geminusque Pollux.
[136]. Pia Testa
O NATA mecum consule Manlio,
seu tu querelas siue geris iocos
seu rixam et insanos amores
seu facilem, pia testa, somnum,
quocumque lectum nomine Massicum
seruas, moueri digna bono die,
descende Coruino iubente
promere languidiora uina.