QVIS fuit horrendos primus qui protulit ensis?
quam ferus et uere ferreus ille fuit!
tum caedes hominum generi, tum proelia nata,
tum breuior dirae mortis aperta uia est.
an nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra
uertimus, in saeuas quod dedit ille feras?
diuitis hoc uitium est auri, nec bella fuerunt,
faginus astabat cum scyphus ante dapes.
non arces, non uallus erat, somnumque petebat
securus uarias dux gregis inter ouis.
tunc mihi uita foret uulgi nec tristia nossem
arma nec audissem corde micante tubam.
nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis
haesura in nostro tela gerit latere.
sed patrii seruate Lares: aluistis et idem,
cursarem uestros cum tener ante pedes.
neu pudeat prisco uos esse e stipite factos:
sic ueteris sedis incoluistis aui.
tunc melius tenuere fidem, cum paupere cultu
stabat in exigua ligneus aede deus.
hic placatus erat, seu quis libauerat uuam
seu dederat sanctae spicea serta comae:
atque aliquis uoti compos liba ipse ferebat
postque comes purum filia parua fauum.
stat uobis (aerata, Lares, depellite tela)
hostia de plena rustica porcus hara.
hanc pura cum ueste sequar myrtoque canistra
uincta geram, myrto uinctus et ipse caput.
sic placeam uobis: alius sit fortis in armis,
sternat et aduersos Marte fauente duces,
ut mihi potanti possit sua dicere facta
miles et in mensa pingere castra mero.
quis furor est atram bellis accersere Mortem?
imminet et tacito clam uenit illa pede.
non seges est infra, non uinea culta, sed audax
Cerberus et Stygiae nauita turpis aquae:
illic percussisque genis ustoque capillo
errat ad obscuros pallida turba lacus.
quin potius laudandus hic est quem prole parata
occupat in parua pigra senecta casa!
ipse suas sectatur ouis, at filius agnos,
et calidam fesso comparat uxor aquam.
sic ego sim, liceatque caput candescere canis
temporis et prisci facta referre senem.
interea pax arua colat. pax candida primum
duxit araturos sub iuga curua boues:
pax aluit uitis et sucos condidit uuae,
funderet ut nato testa paterna merum:
pace bidens uomerque nitent, at tristia duri
militis in tenebris occupat arma situs.
rusticus e luco reuehit, male sobrius ipse,
uxorem plaustro progeniemque domum.
sed ueneris tunc bella calent, scissosque capillos
femina, perfractas conqueriturque fores;
flet teneras subtusa genas: sed uictor et ipse
flet sibi dementes tam ualuisse manus.
at lasciuus Amor rixae mala uerba ministrat,
inter et iratum lentus utrumque sedet.
a lapis est ferrumque, suam quicumque puellam
uerberat: e caelo deripit ille deos.
sit satis e membris tenuem rescindere uestem,
sit satis ornatus dissoluisse comae,
sit lacrimas mouisse satis: quater ille beatus
quo tenera irato flere puella potest.
sed manibus qui saeuus erit, scutumque sudemque
is gerat et miti sit procul a Venere.
at nobis, Pax alma, ueni spicamque teneto,
profluat et pomis candidus ante sinus.

[158]. A Rural Festival

QVISQVIS adest, faueat: fruges lustramus et agros,
ritus ut a prisco traditus exstat auo.
Bacche, ueni, dulcisque tuis e cornibus uua
pendeat; et spicis tempora cinge, Ceres.
luce sacra requiescat humus, requiescat arator,
et graue suspenso uomere cesset opus.
soluite uincla iugis: nunc ad praesepia debent
plena coronato stare boues capite.
omnia sint operata deo: non audeat ulla
lanificam pensis imposuisse manum.
uos quoque abesse procul iubeo, discedat ab aris.
cui tulit hesterna gaudia nocte Venus.
casta placent superis: pura cum ueste uenite
et manibus puris sumite fontis aquam.
cernite fulgentis ut eat sacer agnus ad aras,
uinctaque post olea candida turba comas.
di patrii, purgamus agros, purgamus agrestis:
uos mala de nostris pellite limitibus,
neu seges eludat messem fallacibus herbis,
neu timeat celeris tardior agna lupos.
tunc nitidus plenis confisus rusticus agris
ingeret ardenti grandia ligna foco,
turbaque uernarum, saturi bona signa coloni,
ludet et ex uirgis exstruet ante casas.
euentura precor: uiden ut felicibus extis
significet placidos nuntia fibra deos?
nunc mihi fumosos ueteris proferte Falernos
consulis et Chio soluite uincla cado.
uina diem celebrent: non festa luce madere
est rubor, errantis et male ferre pedes.
sed 'bene Messallam' sua quisque ad pocula dicat,
nomen et absentis singula uerba sonent.
gentis Aquitanae celeber, Messalla, triumphis
et magna intonsis gloria uictor auis,
huc ades aspiraque mihi, dum carmine nostro
redditur agricolis gratia caelitibus.
rura cano rurisque deos: his uita magistris
desueuit querna pellere glande famem:
illi compositis primum docuere tigillis
exiguam uiridi fronde operire domum:
illi etiam tauros primi docuisse feruntur
seruitium et plaustro supposuisse rotam.
tum uictus abiere feri, tum consita pomus,
tum bibit inriguas fertilis hortus aquas,
aurea tum pressos pedibus dedit uua liquores
mixtaque securo est sobria lympha mero.
rure terunt messis, calidi cum sideris aestu
deponit flauas annua terra comas.
rure leuis uerno flores apis ingerit alueo,
compleat ut dulci sedula melle fauos.
agricola adsiduo primum satiatus aratro
cantauit certo rustica uerba pede,
et satur arenti primum est modulatus auena
carmen ut ornatos diceret ante deos;
agricola et minio suffusus, Bacche, rubenti
primus inexperta duxit ab arte choros.
huic datus a pleno memorabile munus ouili
dux pecoris curtas auxerat hircus opes.
rure puer uerno primum de flore coronam
fecit et antiquis imposuit Laribus.
rure etiam teneris curam exhibitura puellis
molle gerit tergo lucida uellus ouis.
hinc et femineus labor est, hinc pensa colusque,
fusus et adposito pollice uersat opus:
atque aliqua adsiduae textrix operata Mineruae
cantat, et applauso tela sonat latere.
ipse interque agnos interque armenta Cupido
natus et indomitas dicitur inter equas.
illic indocto primum se exercuit arcu:
ei mihi, quam doctas nunc habet ille manus!
nec pecudes, uelut ante, petit: fixisse puellas
gestit et audacis perdomuisse uiros.
hic iuueni detraxit opes, hic dicere iussit
limen ad iratae uerba pudenda senem:
hoc duce custodes furtim transgressa iacentis
ad iuuenem tenebris sola puella uenit,
et pedibus praetemptat iter suspensa timore,
explorat caecas cui manus ante uias.
a miseri, quos hic grauiter deus urget! at ille
felix, cui placidus leniter adflat Amor.
sancte, ueni dapibus festis, sed pone sagittas
et procul ardentis hinc precor abde faces.
uos celebrem cantate deum pecorique uocate
uoce: palam pecori, clam sibi quisque uocet.
aut etiam sibi quisque palam: nam turba iocosa
obstrepit et Phrygio tibia curua sono.
ludite: iam Nox iungit equos, currumque sequuntur
matris lasciuo sidera fulua choro,
postque uenit tacitus furuis circumdatus alis
Somnus et incerto Somnia nigra pede.

[159]. In Honour of Messalinus, elected Guardian of the Sibylline Oracles

PHOEBE, faue: nouus ingreditur tua templa sacerdos:
huc, age, cum cithara carminibusque ueni.
nunc te uocalis impellere pollice chordas,
nunc precor ad laudes flectere uerba nouas.
ipse triumphali deuinctus tempora lauro,
dum cumulant aras, ad tua sacra ueni.
sed nitidus pulcerque ueni: nunc indue uestem
sepositam, longas nunc bene pecte comas,
qualem te memorant Saturno rege fugato
uictori laudes concinuisse Ioui.
tu procul euentura uides, tibi deditus augur
scit bene quid fati prouida cantet auis;
tuque regis sortis, per te praesentit haruspex,
lubrica signauit cum deus exta notis;
te duce Romanos numquam frustrata Sibylla,
abdita quae senis fata canit pedibus.
Phoebe, sacrae Messalinum sine tangere chartas
uatis, et ipse precor quid canat illa doce.
haec dedit Aeneae sortis, postquam ille parentem
dicitur et raptos sustinuisse deos,
nec fore credebat Romam, cum maestus ab alto
Ilion ardentis respiceretque Lares.
Romulus aeternae nondum formauerat urbis
moenia, consorti non habitanda Remo;
sed tunc pascebant herbosa Palatia uaccae
et stabant humiles in Iouis arce casae.
lacte madens illic suberat Pan ilicis umbrae
et facta agresti lignea falce Pales,
pendebatque uagi pastoris in arbore uotum,
garrula siluestri fistula sacra deo,
fistula cui semper decrescit harundinis ordo:
nam calamus cera iungitur usque minor.
at qua Velabri regio patet, ire solebat
exiguus pulsa per uada linter aqua.
illa saepe gregis diti placitura magistro
ad iuuenem festa est uecta puella die,
cum qua fecundi redierunt munera ruris,
caseus et niueae candidus agnus ouis.
'Impiger Aenea, uolitantis frater Amoris,
Troica qui profugis sacra uehis ratibus,
iam tibi Laurentis adsignat Iuppiter agros,
iam uocat errantis hospita terra Lares.
illic sanctus eris cum te ueneranda Numici
unda deum caelo miserit indigitem.
ecce super fessas uolitat Victoria puppis;
tandem ad Troianos diua superba uenit.
ecce mihi lucent Rutulis incendia castris:
iam tibi praedico, barbare Turne, necem.
ante oculos Laurens castrum murusque Lauini est
Albaque ab Ascanio condita Longa duce.
te quoque iam uideo, Marti placitura sacerdos
Ilia, Vestalis deseruisse focos,
concubitusque tuos furtim uittasque iacentis
et cupidi ad ripas arma relicta dei.
carpite nunc, tauri, de septem montibus herbas
dum licet: hic magnae iam locus urbis erit.
Roma, tuum nomen terris fatale regendis,
qua sata de caelo prospicit arua Ceres,
quaque patent ortus et qua fluitantibus undis
Solis anhelantis abluit amnis equos.
Troia quidem tunc se mirabitur et sibi dicet
uos bene tam longa consuluisse uia.
uera cano: sic usque sacras innoxia laurus
uescar, et aeternum sit mihi uirginitas.'
haec cecinit uates et te sibi, Phoebe, uocauit,
iactauit fusas et caput ante comas.
quidquid Amalthea, quidquid Marpesia dixit
Herophile, Phyto Graia quod admonuit,
quaeque Aniena sacras Tiburs per flumina sortis
portarat sicco pertuleratque sinu—
haec fore dixerunt belli mala signa cometen,
multus ut in terras deplueretque lapis:
atque tubas atque arma ferunt strepitantia caelo
audita et lucos praecinuisse fugam:
ipsum etiam Solem defectum lumine uidit
iungere pallentis nubilus annus equos,
et simulacra deum lacrimas fudisse tepentis
fataque uocalis praemonuisse boues.
haec fuerant olim: sed tu iam mitis, Apollo,
prodigia indomitis merge sub aequoribus,
et succensa sacris crepitet bene laurea flammis,
omine quo felix et sacer annus erit.
laurus ubi bona signa dedit, gaudete coloni;
distendet spicis horrea plena Ceres,
oblitus et musto feriet pede rusticus uuas,
dolia dum magni deficiantque lacus:
ac madidus baccho sua festa Palilia pastor
concinet: a stabulis tunc procul este lupi.
ille leuis stipulae sollemnis potus aceruos
accendet, flammas transilietque sacras.
et fetus matrona dabit, natusque parenti
oscula comprensis auribus eripiet,
nec taedebit auum paruo aduigilare nepoti
balbaque cum puero dicere uerba senem.
tunc operata deo pubes discumbet in herba,
arboris antiquae qua leuis umbra cadit;
aut e ueste sua tendent umbracula sertis
uincta, coronatus stabit et ipse calix.
at sibi quisque dapes et festas exstruet alte
caespitibus mensas caespitibusque torum.
ingeret hic potus iuuenis maledicta puellae,
postmodo quae uotis inrita facta uelit:
nam ferus ille suae plorabit sobrius idem
et se iurabit mente fuisse mala.
pace tua pereant arcus pereantque sagittae,
Phoebe, modo in terris erret inermis Amor.
ars bona: sed postquam sumpsit sibi tela Cupido,
heu, heu, quam multis ars dedit ista malum!
et mihi praecipue, iaceo cum saucius annum
et (faueo morbo cum iuuat ipse dolor)
usque cano Nemesin, sine qua uersus mihi nullus
uerba potest iustos aut reperire pedes.
at tu, nam diuum seruat tutela poetas,
praemoneo, uati parce, puella, sacro,
ut Messalinum celebrem, cum, praemia belli,
ante suos currus oppida uicta feret,
ipse gerens laurus: lauro deuinctus agresti
miles 'io' magna uoce 'triumphe' canet.
tunc Messalla meus pia det spectacula turbae
et plaudat curru praetereunte pater.
adnue: sic tibi sint intonsi, Phoebe, capilli,
sic tua perpetuo sit tibi casta soror.

[160]. He appeals to Nemesis by the Memory of her dead Sister

CASTRA Macer sequitur: tenero quid fiet Amori?
sit comes et collo fortiter arma gerat?
et seu longa uirum terrae uia seu uaga ducent
aequora, cum telis ad latus ire uolet?
ure, puer, quaeso, tua qui ferus otia liquit,
atque iterum erronem sub tua signa uoca.
quod si militibus parces, erit hic quoque miles.
ipse leuem galea qui sibi portet aquam.
castra peto, ualeatque Venus ualeantque puellae:
et mihi sunt uires et mihi laeta tuba est.
magna loquor, sed magnifice mihi magna locuto
excutiunt clausae fortia uerba fores.
iuraui quotiens rediturum ad limina numquam!
cum bene iuraui, pes tamen ipse redit.
acer Amor, fractas utinam tua tela sagittas,
si licet, exstinctas aspiciamque faces!
tu miserum torques, tu me mihi dira precari
cogis et insana mente nefanda loqui.
iam mala finissem leto, sed credula uitam
spes fouet et fore cras semper ait melius.
spes alit agricolas, spes sulcis credit aratis
semina quae magno faenore reddat ager:
haec laqueo uolucres, haec captat harundine piscis,
cum tenuis hamos abdidit ante cibus:
spes etiam ualida solatur compede uinctum:
crura sonant ferro, sed canit inter opus:
spes facilem Nemesim spondet mihi, sed negat illa.
ei mihi, ne uincas, dura puella, deam.
parce, per immatura tuae precor ossa sororis:
sic bene sub tenera parua quiescat humo.
illa mihi sancta est, illius dona sepulcro
et madefacta meis serta feram lacrimis,
illius ad tumulum fugiam supplexque sedebo
et mea cum muto fata querar cinere.
non feret usque suum te propter flere clientem:
illius uerbis, sis mihi lenta ueto:
ne tibi neglecti mittant mala somnia manes,
maestaque sopitae stet soror ante torum,
qualis ab excelsa praeceps delapsa fenestra
uenit ad infernos sanguinolenta lacus.
desino, ne dominae luctus renouentur acerbi:
non ego sum tanti, ploret ut illa semel.
nec lacrimis oculos digna est foedare facetos:
lena nocet nobis, ipsa puella bona est.
lena necat miserum Phryne furtimque tabellas
occulto portans itque reditque sinu:
saepe, ego cum dominae dulcis a limine duro
agnosco uoces, haec negat esse domi:
saepe, ubi nox mihi promissa est, languere puellam
nuntiat aut aliquas extimuisse minas.
tunc morior curis, tunc mens mihi perdita fingit,
quisue meam teneat, quot teneatue modis:
tunc tibi, lena, precor diras: satis anxia uiuas,
mouerit e uotis pars quotacumque deos.

DOMITIVS MARSVS

circa 19 B.C.

[161]. On the Death, in the same year, of Vergil and Tibullus