Will. de Augo, Archidiaconus Cornubiæ.

Clarenbaldus, Capellanus Regis.

Magister Odo.

The charter from King Henry the Third, also extant, is a fair specimen of the times, and contains some local descriptions of property:—

Henricus Rex Angliæ, &c. salutem. Inspeximus cartam Domini Johannis Regis Patris nostri in hæc verba.

Johannes Dei gratia Rex Angliæ, &c. salutem. Sciatis nos concessisse, dedisse, et hac presenti charta confirmasse Deo et Ecclesiæ Sancti Stephani de Lanstaveton et canonicis ibidem Deo servientibus, pro salute animæ nostræ, et pro anima Henrici Regis Patris nostri, et pro animabus omnium antecessorum et successorum nostrorum, viginti solidatas terræ in manerio nostro de Climerston, et preterea viginti nummatas terræ in eodem manerio. Scilicet, dimidiam acram, quam Eggerus de Holrode tenet. Hæ autem sunt metæ terrarum illarum. Scilicet, a termino terræ

Radulphi Pitlenam sicut rivus descendit in magnam aquam de Eny, et usque ad terminum terræ prædicti Eggeri de Holrode, ex parte orientis et meridiei. Item ex parte occidentis et septentrionis a Wideslade, sicut rivus currit et descendit in magnam aquam de Eny in terram de Climerston et terram de Treuris. Et preter hoc dimidiam acram terræ in Norton quam Warinus tenet. Confirmamus etiam eisdem canonicis omnia subscripta, sicut eis rationabiliter data sunt. Scilicet, ex dono Richardi de Raddon unam virgatam terræ, quæ vocatur Trewenta, quietam et liberam ob omni servitio, præter quindecim denarios, quos reddere debet ad Tidlaton, de quadam consuetudine, quæ vocatur Motiled. Et ex dono Roberti filii Alkitilli, concessu comitis Reginaldi domini sui, terram quæ vocatur Trenchicot. Et ex dono comitis Reginaldi partem Hamelini presbiteri de Capella de Castello, cum omnibus libertatibus et rebus parti illi pertinentibus. Et quadraginta solidos per annum de firma de Castello de Dunheved, et Ecclesiam Sancti Andreæ de Stratton, cum pertinentiis suis; et unam carucatam terræ de dominico manerii de Stratton, uxta alteram terram ejusdem ecclesiæ, cum quadam area Salmarii Elfordiæ, salvo dignitate capellæ nostræ de Castello de Lanstaveton; et Molendinum quod est sub Castello de Dunheved, cum eisdem pertinentiis, et consuetudinibus, quas habebat dum erat in manu Comitis Reginaldi; et terram de Karnedon, quæ est membrum de Kidlacton. Ita quidem quod de reliqua parte ipsius manerii de Kidlacton perficiatur eis tantum; quod bene et plenarie habeant centum solidatas terræ, sicut Comes Baldewinus de Redevers eis concessit et assignavit, et carta sua confirmavit; et ex dono Osberti de Bikesleya viginti solidatas terræ in manerio de Treuris, scilicet villam quæ vocatur Tregof, et terram quæ fuit Luffe, et terram Warnii juxta pontem; et unam acram in villa quæ vacatur Carsbroc, cum hominibus et omnibus quæ ad præfatas terras pertinent; et partem nemoris apud orientem, sicut via dividit usque ad aquam; et ex dono Bernardi Clerici duas acras terræ, quas tres homines tenent et

reddunt Deo et Ecclesiæ Sancti Stephani, inde quinque solidos annuatim, quæ sunt subtus viam Trebursi; et ex dono Willielmi de Henemerdon totam terram de Pech. Hæc quidem omnia cum omnibus pertinentiis suis concessimus eis et confirmavimus dum essemus Comes Moreton, sicut ea rationabiliter possident, et sicut cartæ Donatorum suorum testantur.

Datum per manum H. Cantuariensis Archiepiscopi cancellarii nostri, vigesimo octavo die Junii, apud Aurivallem anno regni nostri primo (1199).

Nos igitus has donationes, &c. confirmamus, &c. Insuper concedimus et confirmamus eisdem canonicis et eorum successoribus, pro nobis et hæredibus nostris, donationem quam Reginaldus Regis Filius, consul Cornubiæ, eis fecit in incrementum Ecclesiæ suæ de Lanstaveton, de Ecclesia de Leskeret, et de Ecclesia de Lankinhorn, in die translationis Reliquiarum et canonicorum ipsius Ecclesiæ de villa de Lanstaveton ad vadum, sicut carta ipsius Reginaldi Regis filii, quam inde habent, rationabiliter testatur.