dispositionem, per præsens testamentum meum (Dei nomine primitus invocato) ut inferius scriptum est ordinare statui.

Lego animam meam Deo omnipotenti, ejusdem et universi Conditori. In illum credo qui dixit, Ego sum resurrectio et vita; et quia credidi in illum vivam etiam si mortuus fuerim. Corpus meum terræ, unde confectum est, diem novissimum expectaturum, lego. Novi quod Redemptor meus vivit, et in die illa de terra resurrecturus in carne mea videbo salutare illum, quem oculi mei conspecturi sunt. Reposita est hæc spes in sinu meo. Funeralia celebrari nolo.

Pauperibus de Isleworth 100s.; de St. Burian cum capellis 100s.; de St. Mawgan in Pyder 150s.; Willo Browne 200s. et tantum uxori suæ; Roberto Wescombe 100 marcas; Egidio Chubb 300s.; Will’mo Richards 200s. Humfredo filio meo mille marcas do, lego. Et eidem Humfredo lego annualem centum marcarum exeuntem de omnibus tenementis meis in hundredo de Pyder in comitatu Cornubiæ, habendum eidem Humfredo et hæredibus suis, durante vita Johannis fratris mei, et uxoris suæ et superviventis eorum, ad festa Omnium Sanctorum et Philippi et Jacobi, per æquales portiones annuatim solvendum; liceatque eis in omnibus præmissis distringere quoties prædictus redditus fuerit insolutus. Et eidem Humfredo et hæredibus suis do et lego omnia tenementa mea in Warpstowe in comitatu Cornubiæ prædicto.

Reliqua meorum Edwardo filio meo, quem executorem testamenti mei constitui, dissipanda (nec melius speravi) reliqui. In cujus rei testimonium istud testamentum meum manu mea propria scripsi, ac illud sigilli mei appositione, et nominis subscriptione confirmavi.

Wm. Noye.  (l. s.)

Probatum fuit testament. suprascriptum apud London. coram judice 5o Septembris 1634.

Several of Mr. Noye’s works have been printed, and others remain in manuscript.

Noye’s Grounds and Maxims of the English Law, various editions; the last, with additions by Charles Barton, Esq. in 1800.

Noye’s Reports, printed in 1656, 2d edition in fol. 1669.

Noye’s Perfect Conveyancer, London 1655.