Abbathia ecclesiæ canonicorum de Bodman fundata primo per Athelstanum regem, et secunda vice per ——. Warwast episcopum Excestriæ, qui fuit filius sororis Willelmi conquestoris, et 3ᵃ vice per Graundson episcopum.

Sanctus Petrocus, rex patriæ Cumbrorum, id est partis borialis regni Angliæ, reliquit regnum fratri suo juniori; jacet in pulchro scrinio apud Bodman ecclesiam coram capella Beatæ Mariæ.

Fons principalis fluminis de Falmouth and Peryn incipit apud montem de Nevyle per duo miliaria ex parte orientale de villa de Trewrew, id est per 8 miliaria de Peryn et Falmouth.

Ecclesiam prioratus de Trewardreth prope Fowey, monachorum —— fundavit.

Flumen fontis portus Falmouth vocatus Sowker incipit juxta Seynt Stevyns ——. Zugher per 6 miliaria ex parte occidentali de Trewrew: et aliud flumen incipit apud villam Seynt Stevyn per 8 miliaria de Trewrew ex parte orientali, et vadit per Trurew usque Penryn.

Universis sanctæ matris ecclesiæ presentes litteras inspecturis vel audituris salutem: noverit universitas vestra quod sanctissimus dominus papa Gregorius, anno ab incarnatione domini millessimo septuagessimo, ad

ecclesiam montis Sancti Michaeli in tumba in comitatu Cornubiæ gerens eximæ devocionis affectum, pie concessit ecclesiæ predictæ, quæ ministerio angelico creditur et comprobatur consecrari et sanctificari, omnibus fidelibus, qui illam ecclesiam cum suis beneficiis et elemosinis exepecierunt seu visitaverint, tertiam partem penetenciarum suarum eis condonari. Et ut inconcussum et inviolabile fine tenus permaneat; ex autoritate Dei patris omnipotentis et Filii et Spiritus sancti omnibus successoribus suis interdixit, ne quid contra hoc decretum usurpare presumant. Ista verba in antiquis registris de novo in hac ecclesia repertis inventa, prout hic in valvis ecclesiæ publice ponuntur. Et quia pluribus istud est incognitum, ideo nos in Christo Dei famuli et ministri hujus ecclesiæ universitatem vestram, qui regimen animarum possidetis, ob mutuæ vicissitudinis obtentum requirimus et rogamus, quatenus ista publicetis in ecclesiis vestris, ut vestri subditi et subjecti ad majorem exortacionem devocionis attencius animentur, et locum istum gloriosius perigrinando frequentent ad dona et indulgencias predicta graciose consequenda.

Apparicio Sancti Michaelis in monte Tumba, antea vocatale Hore-rok in the wodd; et fuerunt tam boscus quam prata et terra arabilis inter dictum montem et insulas Syllye, et fuerunt 140 ecclesiæ parochiales inter istum montem et Sylly submersæ.

Prima apparicio Sancti Michaelis in monte Gorgon in regno Apuliæ fuit anno Christi 391.

Secunda apparicio fuit circa annum domini 710 in Tumba in Cornubia juxta mare.