Memorandum quod villa Lawnceston est principalis et major latititudo tocius comitatus Cornubiæ, quia distat a mare boriali per 9 miliaria ex parte orientali, 20 miliaria de
mare Severn ex parte boriali, et similiter decem miliaria a mare ex parte meridionali.
Flumen aquæ de Bodman incipit in prioratu Sancti Petroci de Bodman; le Carn-Water nominatur a quodam homine vocato Carn, qui fecit pontem in villa Bodman; et cadit in aquam vocatam Dynmere per unum miliare versus boriale mare de Bodman; et sic vadit per villam Pascow per 12 miliaria de Bodman versus mare boriale, ubi capit in portu maris borialis post transitum super Dynmerbrygge [qui] continet 6 archuatas, et per Wadebrygge qui continet 12 archuatas de lapidibus constructas.
Memorandum de ortu foncium et aquarum fluminum in comitatu Cornubiæ et Devoniæ.
Excestre aqua incipit ——.
Tyngmouth flumen, aqua proxima versus Myghellmont, incipit apud ——.
Flumen Deerso, quod vadit ad hamonem villæ Totenese, et sic usque Dartemouth.
Flumen Plymouth.
Flumen Tavystoke incipit circa 3 miliaria ex parte boriali Tavystoke, cadit in Ashwater.
Flumen Plinmouth.