* * * * *
Memorandum quod comes de Oxford per V annos preteritos die Martis in crastino Sancti Michaelis, tempore quo Fortescue armig. fuit vicecomes Cornubiæ, applicuit ad castrum Mont. Mychelle cum LCCC hominibus. Et contra XI millia hominum armatorum ex parte domini regis E. quarti dictum comitem obsedebant per XXIII septimanas, videlicet usque diem sabbati proxima ante diem martis carniprivii voc. le clansyng days pro —— cum domino rege demittebat fortalicium eundo ad dominum regem.
De fundatione Collegii Penryn.
1471. Die jovis, vigilia parascheven, obiit Magister Trewynnard, natus in villa Seynt Ives, quondam socius collegii Exoniensis Oxfordiæ, postea prepositus collegii Sancti Thomæ villæ de Penryn per —— annos continuavit.
Locus Collegii predicti in Penryn ab antiquo vocabatur Glasneyth in lingua Cornubiæ, anglice Polsethow, aliter dictus puteus sagittarii.
Falmouth havyn pertinet villæ Penryn.
Fundacio collegii predicti per Walterum episcopum Excestriæ in anno Christi 1265.
In anno millesimo domini ducenteno.
Atque sexagesimo post cum quinto pileno.
Mem. quod dominus Johannes Anger fuit vicarius magistri Michaelis Trewynnard.