Item valor gardini per annum Xs.
Item valor prati et pasturæ per annum XIXs. XId.
Item redditus assis’ valet VIIIl. IXs. VId. q.
Item valor tocius terræ arabilis de dominico valet per annum XXIIIl. XIXs. VId.
Item est ibidem consuetudo, quod quilibet habitans in villa, non habens terram nec domum dabit comiti per annum id. et estimatur per annum IVs.
Item sunt ibidem in dominico CCIX acræ et XII pertic. terræ arabilis in diversis culturis dominii.
Item sunt III marisci viz. de Holm, mariscus de Hesty, et mariscus de Hallycote.
Est ibidem parcus, in quo possunt sustentare CXX averia per annum, et valet pastura cujuslibet VId.
* * * * *
Sanctus Mybbard heremita, filius regis Hiberniæ, aliter dictus Colrogus, ejus corpus jacet in scrinio ecclesiæ de Kardynan, distat per duo miliaria de Bodman, ex parte orientali et meridionali, et per 4 miliaria de Lastydyelle ex parte boriali et per 7 miliaria de Lescard ex parte occidentali, secundum relacionem uxoris —— ecclesiæ, qui fuit natus in parochia; et ejus dies agitur die jovis proxima ante festum pentecostes.