[52.2] [From Paston MSS., B.M.]
[46]
DEPOSITION AGAINST JOHN HAWTEYN[52.3]
1443
SEPT. 8
Primo suggessit Sanctissimo Papæ mentiendo quod coactus et constrictus [fuisset] metu parentum ordinem[52.4] intrare; secundo quod in insufficienti et prohibita ætate et in eodem ordine invite esset professus; Et tertio, quod ita fuerat invallatus et inclusus in ordinis arctitudine ut sibi tempus opportunum exeundi acquirere nequiret. Contra quæ sic depono, non per ficta et fantastice ymaginata, sed per visa et audita a fide dignis denunciata. Et primo, contra primum articulum, viz., quod metu parentum etc. quia, ut asserunt fide media quam plures fide digni quorum nomina perlongum esset enarrare, quod alter parentum, suple pater, neci submersionis suffocatus fuerat in Themisia diu antequam ordinem ingressus est prænotatus Johannes; ergo, dissonum videtur quod metu parentum ingressus est, sed tantum alterius parentis. Secundo, contra secundum articulum, scilicet quod ex insufficienti etc., quia per vere visa et audita a fide dignis personis contra illud testimonium perhibere volentibus verum est asserere quod xiiijcim annorum fuerat ætatis antequam indutus esset; quod sic evidet, quia natus erat in Swapham Markett, in loco qui Delgate dicitur, ubi parentes ejus commorabantur, quando primo intraverant villam antedictam pro annuali stipendio dato Thomæ Delgate, cujus erat ipsa mansio, et istud ad testimonium Adæ Ram, Roberti Sergaunte, Agnetis Ymay commatris[53.1] sæpedicti Johannis Hawteyn et Katerinæ Gannok, uxoris compatris[53.1] Johannis Hawteyn prædicti, viz. Johannis Gannok qui obiit anno Domini mccccxxxiiijº. Istis transactis, parentes dicti Johannis, viz. Haymundus Hawteyn, pater ejus, et Claricia Hawteyn mater ejus, conjunctim emerunt mansionem in eadem villa, viz. Swapham Markett, a Martino Waron anno regni Regis Ricardi Secundi post conquestum xxijº, quod datum, suple Regis Ricardi, præcessit nativitas Johannis Hawteyn in Delgate per testimonia præallegata. De facili ergo, probatur quod sit ætatis annorum xliiijºr ad minus, enumerando a xxijº anno regni Regis Ricardi Secundi post conquestum usque ad annum xxjm Henrici Sexti.
Omnia in hac cedula quo ad Hawteyn dicta fuerunt Jacobo Gresham viijº die Septembris anno Regis Henrici vjti xxijº, prout scribuntur. Frater Johannes Alburugh dicit quod hoc medio intravit Johannes Hawteyn in ordinem. Circa xij. annum ætatis suæ missus fuit London’ essend’ cum quodam Thoma Brown modo apprenticii; quod actum fuit, quodque sibi non bene complacuit, et cucurrit ad Fratres et dixit quod fuit nepos Alburugh, et ea de causa Reverendus Magister Walden[54.1] interrogavit eum si vellet esse frater, et dixit quod vellet et humiliter rogavit ex caritate. Et veraciter scit quod fuit ætatis xiiij. annorum et amplius tempore professionis suæ et moram traxit ibidem per iij. vel iiij. annos. Et postea fuit apud Maldon per duos annos, et ab illo loco exiit. Deinde captus et Norwico incarceratus per dimidium annum. Et postea in domo de Blakney per iiijºr annos mansit, et ibidem fuit terminarius et hospes; et cucurrit ab inde cum vestibus officii de domo hospicii furtive et cepit librum (?) Alburugh avunculi sui et canciavit illum apud Aylesham pro iiij. marcis et dimidia, quas dictus Alburugh solvit pro libro rehabendo.
Et addidit idem Johannes Hawteyn vel Alburugh frater et avunculus dicti Johannis Hawteyn quod Johannes Hawteyn apostata fuit natus apud Swafham Market circa iiij. annum post transitum patris sui a Scheryngton usque Swafham. Et dicit quod Robertus frater ejus fuit pluris ætatis quam Johannes fuit per iiijºr annos, et dictus Robertus fuit natus apud Scherynton.
Et serviens Daubeney dicit quod Hamond Hawteyn transivit a Scheryngton usque Swafham tempore quo Thomas Erpyngham custodivit Regem R. in Turre London.[54.2]
Stephanus Plattyng de Aylesham pro vero dicit quod ad Festum Purificationis Beatæ Mariæ anno regni Regis Henrici vjti xxjº elapsi fuerunt xxviijº anni postquam ipse primo habitavit in dicta villa de Aylesham; quo tempore Claricia quæ fuit uxor Hamonis Hawteyn fuit vidua et commorans in messuagium nunc Johannis Draper de Aylesham, et postea nupta fuit Petro Fysch, cæco, qui insimul vixerunt vj. vel vij. annos, et post obitum dicti Petri dicta Claricia cepit in virum Willelmum Punyant de Aylesham. Et ad dictum festum Purificationis Beatæ Mariæ dicto anno xxjº dicti Ponyant et Claricia insimul in matrimonio cohabitaverunt per xxij. annos. Hoc de Pounyant cum Claricia affirmant. Et dicit idem Ponyant quod frater Johannes Hawteyn professus fuit post matrimonium inter ipsum et præfatam Clariciam et quod ipse ad ultimum exitum suum de ordine prædicto dimisit capam suam in domo dicti Ponyant apud Aylesham.
Willelmus Barbour dicit quod quo ad nativitatem Johannis Hawteyn penitus ignorat, sed dicit quod habet quendam (sic) filiam ætatis xliiijºr annorum, et ultra vel circa, et dicit quod Johannes Hawteyn est talis ætatis. Et dicit quod Tiphania soror Hawteyn est manens in villa ultra London vocata Hawehunte, sed in quo comitatu ignorat.
This paper is endorsed, ‘Hauteyn, Oxened.’