[219.2] [From Paston MSS., B.M.] This letter appears to have been written the year after Fastolf’s death.
[219.3] Below this address is written, in another hand, ‘To Richard Calle, at Caster, be this deliverid in hast.’
[409]
FRIAR BRACKLEY TO JOHN PASTON[220.1]
Venerabili armigero, Johanni Paston seniori, detur hæc litera.
1460
JULY 6
Honoris superni amorisque interni indissolubile vinculum tam venerabili viro in Christo condignum, præcordialissime magister ac amice singularis, non solum quales debeo sed quales valeo vobis refero grates cordiales pro vestris beneficiis quampluribus michi multiformiter exhibitis, pro quibus omnibus recompenset vos Altissimus. Honorabilis domine, causa motiva præsentis scripturæ est hæc. Ex magno cordis affectu audire desidero de vestra expeditione prospera in materia concernente testamentum et voluntatem venerabilis viri J. F.[220.2] militis per Ricardum Calle vel Johannem Pampyng, vestros fideles servientes; quod si fieri non possit per relationem latoris præsentium, michi certificare dignemini. Cujus verbis audienciam credulam præbere curetis, sicut et michi dare velletis si vobiscum personaliter interessem. Scire insuper dignetur vestra caritas quod iste frater, præsentium lator, est meus spiritualis filius, eo quod in ordinem per me indutus et professus et ad gradum sacerdotii promotus, jam per biennum continuum, fuit socius et servitor meus satis solaciosus in tempore meæ gravissimæ infirmitatis, in laboribus et vigiliis continuis, tam diurnis quam nocturnis, quorum occasione a suo libro et studio fuit multiformiter impeditus; sicque ad suos amicos non potuit habere recursum ad sui victus et vestitus adquirendum subsidium. Cui si placet intuitu caritatis elemosinam per vos graciose collatam Willelmo nepoti meo ingratissimo, utinam non infidelissimo, latori prædicto dare curetis, qui vobis suam indigenciam fideliter explanabit et dicti nepotis viciosa demerita certissime declarabit. Unum enim scitote, si frater prædictus circa meam personam non fuisset multiformiter solicitus ego pluries fuissem mortuus. Spero enim per Dei graciam circa festum ad Vincula Petri vestram graciosam visitare presenciam, et de dicti fratris gratitudinem clariorem dare noticiam. Cui propter Deum ad mei cordis multiforme solacium dicti beneficii ne denegetis suffragium, sicud in vobis gero confidenciam singularem. Non plura pro præsenti vobis offero calamo digna, sed vos, vestros et vestra defendat Trinitas alma, Quæ vos graciose conservet in prosperis et graciosissimis dirigat in agendis. Scriptum Donewici, in vigilia Translacionis Sancti Thomæ Martiris.
Vester ad vota promptissimus ac orator pauperculus. Frater J. B., Minorum minimus.
[220.1] [Add MS. 34,888, f. 147.] This is a letter of Friar Brackley, apparently written the year after Fastolf’s death. It is in a large and regular handwriting, different from some of his other letters.
[220.2] Sir John Fastolf.
quod si fieri non possit per relationem latoris præsentium
text has “qood” for “quod”