[418]
FRIAR BRACKLEY TO JOHN PASTON[231.1]
Venerando suo magistro, Johanni Paston.
Jesus, &c.
1460
Reverende domine, &c. Propter Deum caveatis a confidentia in illo nigro Hibernico[231.2] oculis obliquo et lusco, qui utinam corde, ore et opere non esset obliquior; qui heri misit literam Colino Gallico; de quibus dicitur quod singuli caccant uno ano. Et parvus Adam hodie portavit (?) magistro suo responsum. Idem enim luscus dicit vos esse cupidissimum, quia multum afflixistis debitores patris vestri, persequendo eos cum omni rigore, &c. Item dicit quod cum pater vester fuerit judex ditissimus, quasi nihil fecistis pro eo in distribuendo elemosinam pro anima ejus, et cum nihil feceritis pro patre vestro, quomodo pro magistro Fastolf aliquid facietis? Item dicit ‘Utinam fuissem in morte magistri mei, quia in me ultra omnes homines mundi maxime confisus est,’ &c. Item dicit quod in hora qua obiit magister suus, obviavit sibi unus albus bubo, qui eodem tempore juxta unam ecclesiam continuo clamavit mirabiliter et volavit sæpius iteratis vicibus sub equo suo inter tibias equi sui &c. Item dixit cuidam fratri conventus mei, ‘Magister Brakle accipit super se magnum regimen, &c., et certe, si pecunia legata in ultima voluntate suis servientibus non fuerit in larga habundancia distributa, erit ad magnum dedecus et verecundiam personæ meæ,’ &c. Utinam caveritis ita bene de eo sicut ego cavebo, quia cum sit filius Hibernicus, ego de eo semper minus curabo. Ipse vellet habere bona ex parte sua, &c. Deo teste non fecit (?)[232.1] vos magistri sui, &c. Hæc omnia et plura dixit idem miser magistro Clementi, a quo hæc omnia et plura didici &c. Item dicit quod vos timetis adire locum parliament quia non vultis præstare pecunias Regi nec Reginæ et aliis; et ideo pigritia vestra in hoc passu erit bonis mortui satis nociva, &c. Ego tot et tanta audivi de illo quod, per Deum, nunquam confidam in illo, &c.; est enim miser multum malencolicus et in toto colericus, et, salva patientia vestra, reddat compotum de singulis antequam capiat onus testamenti, &c.
Judex[232.2] cras venturus est, &c., et sicut se hic gerit vestra caritas notitiam habebit, &c. Rogo detis mihi licentiam recedendi ad conventum Norwici, ad mutandum vestimenta mea propter sudores, &c., et ad studendum pro sermone, &c., ad honorem Dei, &c., qui vos vestros et vestra salvet in sæcula. Amen. Vester orator, Frater J. B.
On the back:—Item dixit magistro Clementi quod ipse non vult esse Frere, veni mecum, nec canta secum, nec Dacok, nec facok, nec Frater, lava pedes, &c. Item dicit vos instruxisse magistrum suum contra eum de auferendo evidencias, &c., et ipse plures labores habuit pro eo quam vos vel aliquis alius, &c. Custodite literam ultimo a me vobis missam, &c. Utinam Upton et ipse essent extra locum, &c., quia hic fiunt consumptiones maximæ, &c.
Endorsed in a 16th century hand:—A lettre much dispraising W. Wircester, from Doctor Brakley.
[231.1] [From Paston MSS., B.M.] This letter appears by the contents to have been written about the beginning of the Parliament of 1460, to which it would seem Paston did not immediately repair to take his place, thus giving occasion to an insinuation that he did not wish to be called upon to vote money for the King and Queen.