Magistro meo venerabili Johanni Paston Armigero detui.

Dixi enim magistro meo gardiano ante meum exitum quod magistri mei generosi et amici alii vellent me juvare pro die Jovis pro pascendo doctores, patres ac cæteros confratres nostri provincialis capituli; et in exitu meo consentire noluit, quia Gurnay suus socius et procurator, frater juvenis nostri conventus et unus sacerdos simplex, curatus de Worsted, et Bukle, cocus, super se diem prædictum assumpserunt. Et ego dixi, ‘Olim fuit modus quod unus ejusdem loci magister esset præferendus in tali diei eleccione. Sed unum scitote, si magistri mei certi generosi et ego cum eis habere non potuerimus diem quem elegimus, certe pro hoc tempore nullum alium diem habere volumus.’ Utinam placeret vobis ut magistra mea, uxor vestra, vellet mittere pro magistro gardiano, et dicere sibi quod ipsa quæsivit a me qualem diem ego haberem pro fratribus pascendis in tempore capituli et quod ego dixi me habiturum illum vel certe nullum aliter. Quæcumque ego potero procurare de pecuniis seu victualibus ego singula venderem et expendere vellem in reparacionibus, &c. Rogo vos ex caritate ut magistræ meæ matri vestræ ac aliis amicis vestris vobis notis, insinuetis nostram indigenciam pro faciliori relevamine capituli provincialis. Sic enim ad vestri et mei magistri mei specialem instanciam præsencialiter habere residenciam teneo, ut alia loca pro præsenti negocio accedere non valeam, &c. Non plura pro præsenti sunt calamo præsentanda, nisi quod vos, vestros et vestra Jesus Christus graciose conservet in prosperis et graciosius dirigat in agendis. Amen.

Recommendetis me, si placeat, uxori et matri et confratribus vestris W., &c. et domino meo Rectori de Blofeld, utinam de Hadle, &c.; cui dicatis quod hac nocte jacuit Colinus Gallicus cum pulcherima Amasia sua in camera conducta per eum, &c. Utinam nunquam vigeat, &c. Ipse proponit in vestra præsentia dicere dicto rectori satis perversa verba. Et spero quod dominus Rector faciat de sua speciali gratia meum negocium per Ricardum famulum suum crastina die summo mane expediendum, quia dies ista est dies ultima, &c. Ex manerio de Castre, Sabbato circa tempus prandii festinantissime.

Magister meus[97.2] valde gavisus est quando audivit de vobis quomodo scienter, audacter, viriliter et veraciter respondistis adversariis vestris coram Domino Cancellario aliisque dominis, &c.

Vester præ cæteris orator, F. J. B., Minorum minimus.

[97.1] This letter was copied by the Editor from one of the Royden Hall MSS. in 1875.

[97.2] Sir John Fastolf.

[340]
HENRY FYLUNGLEY TO SIR JOHN FASTOLF[98.1]

To my ryght worshipfull unkle, and my ryght good master, Syr John Fastalf, Knyght.

1456(?)
JULY 17