Desunt enim robora, deestque thesaurus:
Bella movet citius cui desunt cornua taurus.
Various Readings.—191. Si turbatus, C. 1 and Sl.—193. Tunc rex suos, C. 1. affare, C. 2.—194. detur præliari.—195. Malo malos perdere, quam sic molestari, C. 2. Malos Scotos perdere, quam sic conturbari, Sl.—196. volunt melius, C. 1.—199. perimet totum sicut plures, C. 2. Unus nam Anglicus Scotos valet plures, Sl.—200. surgere mures, C. 2. mingere m. C. 1.—201. Vix est murus melior mari ait(?) Gilm. C. 1. melior Scotus Guilm. Sl.—202. Ad cujus vic. crescit, C. 1 and Sl. cresset, C. 2.
Bello cadunt miseri die Magdalenæ;
Fere centum millia subdit rex arenæ;
Cæsorum cadaverum pascuæ sunt plenæ.
Oderunt peccare mali formidine pœnæ.
Pœnæ metu territus tergum dat tyrannus,
Cuï quondam placuit decurtatus pannus; 210