No. 195
EASTERTlDE
O filii et filiae
Jean Tisserand (d. 1494)
Traditional Melody
1.
Alleluia, alleluia, alleluia.
O filii et filiae
Rex coelestis, Rex gloriae
Morte surrexit hodie. Alleluia
2.
Alleluia, alleluia, alleluia.
Et mane prima sabbati,
Ad ostium monumenti
Accesserunt discipuli. Alleluia.
3.
Alleluia, alleluia, alleluia.
Et Maria Magdalene,
Et Jacobi, et Salome
Venerunt corpus ungere. Alleluia.
4.
Alleluia, alleluia, alleluia.
In albis sedens Angelus
Praedixit mulieribus
In Galliaea est Dominus. Alleluia.
5.
Alleluia, alleluia, alleluia.
Et Joannes Apostolus
Cucurrit Petro citius,
Monumento venit prius. Alleluia.
6.
Alleluia, alleluia, alleluia.
Discipulis astantibus,
In medio stetit Christus,
Dicens: Pax vobis omnibus. Alleluia.
7.
Alleluia, Alleluia, Alleluia.
Postquam audivit Didymus
Quia surrexerat Jesus,
Remansit fide dubius. Alleluia.
8.
Alleluia, Alleluia, Alleluia.
Vide Thoma, vide latus
Vide pedes, vide manus,
Noli esse incredulus. Alleluia.
9.
Alleluia, Alleluia, Alleluia.
Quando Thomas Christi latus,
Pedes vidit atque manus,
Dixit: Tu es Deus meus. Alleluia.
10.
Alleluia, Alleluia, Alleluia.
Beati qui non viderunt,
Et firmiter crediderunt,
Vitam aeternam habebunt. Alleluia.
11.
Alleluia, Alleluia, Alleluia.
In hoc festo sanctissimo
Sit laus et jubilatio,
Benedicamus Domino. Alleluia.
12.
Alleluia, Alleluia, Alleluia.
De quibus nos humillimas
Devotas atque debitas
Deo dicamus Gratias. Alleluia.
[Page 297]
[Page 298]


No. 196
Victimae Paschali laudes
Sequence for Easter
Vatican Graduale
First mode transposed.
1.
Victimae Paschali laudes immolent Christiani.
2.
Agnus redemit oves: Christus innocens Patri reconciliavit peccatores.
3.
Mors et vita duello conflixero mirando: dux vitae mortuus regnat vivus.
4.
Die nobis Maria, quid vidisti in via?
5.
Sepulcrum Christi viventis, et gloriam vidi resurgentis.
6.
Angelicos testes, sudarium, et vestes.
7.
Surrexit Christus spes mea: praecedet suos in Gallilaeam.
8.
Scimus Christum surrexisse a mortuis vere:
tu nobis victor, Rex miserere. Amen. Alleluia.
[Page 299]
[Page 300]


No. 197
Concordi Laetitia
Sixth Mode
1.
Concordi laetitia, Propulsa maestitia,
Mariae praeconia Recolat Ecclesia:
Virgo Maria.
2.
Quae felici gaudio, Resurgente Domino,
Floriut et lilium: Vivum cernens Filium:
Virgo Maria.
3.
Quam concentu parili Chori laudant coelici,
Et nos cum coelestibus, Novum melos pangimus;
Virgo Maria.
4.
O Regina Virginum, Votis fave supplicum,
Et post mortis stadium, Vitae confer praemium
Virgo Maria.
5.
Gloriosa Trinitas, Indivisa Unitas,
Ob Mariae merita, Nos salva per saecula:
Virgo Maria.
[
Page 301]


No. 198
PENTECOST
Veni Sancte Spiritus
Sequence for Pentecost
S. Webbe (1740-1816)
Moderato
1.
Veni Sancte Spiritus,
Et emitte coelitus
Lucis tuae radium.
Veni pater pauperum,
Veni, dator munerum,
Veni lumen cordium.
2.
Consolator optime,
Dulcis hospes animae,
Dulce refrigerium.
In labore requies,
In aestu temperies,
In fletu solatium.
3.
O lux beatissima,
Reple cordis intima
Tuorum fidelium
Sine tuo numine,
Nihil est in homine,
Nihil est in noxium.
4.
Lava quod est sordium,
Riga quod est aridum,
Sana quod est saucium
Flecte quod est rigidum,
Fove quod est frigidum,
Rege quod est devium.
5.
Da tuis fidelibus,
In te confidentibus;
Sacrum septenarium
Da virtutis meritum,
Da salutis exium,
Da perenne gaudium.
Amen. Alleluia.
[Page 302]


No. 199a
Veni Creator Spiritus
Invocation to the Holy Ghost
Nicola A. Montani
Moderato
1.
Veni Creator Spiritus,
Mentes tuorum visita;
Imple superna gratia
Quae tu creasti, pectora.
2.
Qui disceris Paraclitus,
Altissimi donum Dei,
Fons vivus, ignis, caritas,
Et spiritalis unctio.
3.
Tu septiformis munere,
Digitus Paternae dexterae,
Tu rite promissum Patris,
Sermone ditans guttura.
4.
Accende lumen sensibus,
Infunde amorum cordibus,
Infirma nostri corporis,
Virtute firmans perpeti.
5.
Hostem repellas longius,
Pacemque donnes protinus:
Ducatore sic te praevio,
Vitemus omne noxium.
6.
Per te sciamus da Patrem,
Noscamus atque Filium,
Teque utriusque Spiritum
Credamus omni tempore.
7.
Deo Patri sit gloria,
Et Filio qui a mortuis
Surrexit ac Paraclito,
In saeculorum saecula.
Amen.
[Page 303]