I. PARTUS hic bicorporeus singulare exemplum exhibet admirandarum virium imaginationis maternæ in fœtum utero contentum. Mater enim hujus bicorporis, primis graviditatis suæ mensibus vel potius hebdomadis, attentius contemplabatur canes coëuntes, arctius cohærentes, et capitibus erga se invicem quodammodo conversos, eosque sibi crebrius præfigurabat.
II. In partu, primum prodiit umbilicotenus Helenæ corpus; post tres demum horas editi sunt ejus pedes, cum adnexo corpore altero Judithæ. Helenæ corporis statura erat altior et rectior, Judithæ brevior et obliquior; et quamvis infra lumbos, a tergo, in unum corpus concretæ fuissent, attamen vultu et corporibus, semilateraliter, erga se fuerant conversæ, ut commode sedere, lentoque gradu procedere et recedere potuerint. Unus communi ipsis erat alvi exitus, intra duas nates, seu Helenæ dextrum et Judithæ sinistrum femur, situatus. Unam quoque habebant vulvam, intra quatuor pedes reconitam, ut dum erectis starent corporibus, ne vestigium ejus conspicuum esset. Quoad duos istos excretionum meatus, observatum est, quod, una excretionem alvi moliente, altera quoque nisum egerendi senserit; in reddenda vero urina, quælibet, diverso tempore, stimulos habuerit: quamobrem altera ad urinæ missionem solicitata, altera subinde recessum negavit. Unde in juventute, utut alias semper semet tenerrime amarent et amplexarentur, sæpius altercationes inter ipsas exortæ, et alterutra aliam vel dorso injectam abripuit, vel colluctando eo, quo vellet, protraxit.
III. Anno ætatis sexto, Judithæ paralysis totius partis sinistræ; obtigit ex qua affectione, utut convaluisset, per totam vitam suam debilior, tardior, et stupidior perstitit; e contra Helena semper agilior, docilior, et formosior suit.
IV. Prout diversa erant corpora, ita functionum vitalium, animalium, et naturalium, magna in utroque corpore, tam in sano quam ægroto statu, observata est differentia. Et quamvis variolas et morbillos uno eodemque tempore habuissent, reliqui tamen morbi eis non erant communes. Cum Judith sæpius convelleretur, Helena nec alterata nec debilitata fuit. Helena erat pleuritica. Judith benigniore febre laboravit: alterâ tussi, catarrho, colicâ afflictâ, altera sana exstitit. Hinc etiam quælibet, pro suo diverso statu, diversis medicamentis tractabatur: phlebotomia autem semper in saniore et vegetiore celebrabatur.
V. Anno ætatis decimo sexto, menstrua comparuerunt, quæ deinde per totam vitam, non tamen æquali tempore, modo, et quantitate successere. Subinde alterutra majores hinc sensit molestias; Judith vero crebrius convellebatur, variisque hystericis et pectoris affectionibus obnoxia fuit.
VI. Anno ætatis vicesimo secundo, seu A. C. 1723. die 8 Febr. Judith fortiter convulsa est, postea comatosa, usque ad mortem, quæ die 23 Febr. mane contigit, perstitit. Intra hos dies Helena febricula laboravit, eique accesserunt crebriores lipothymiæ, quibus tandem ita debilitata est, ut integra quamvis mente et loquela, subito, tribusque horæ minutis prius quam Judith, in agonem inciderit: postea vero ambæ, post brevem agonem, uno ferme momento expiraverint.
VII. Corporibus post mortem dissectis, reperta sunt in quolibet corpore viscera singula: In Helena omnia sana; in Judithæ thorace vero cor nimis magnum, fortissimo pericardio velatum, et pulmonum dexter lobus putridus: Arteria aorta et vena cava ex utroque corde descendentes, antequam arteriæ et venæ iliacæ ex iisdem emergerent, inflexæ coadunabantur, et unam arteriam aortam, unamque venam cavam, e corde uno ad aliud procedentes seu reflexas, præsentarunt. In abdomine utrinque viscera omnia sana et integra. Quodlibet corpus suum habuit hepar, splenem, pancreas, renes, vesicam, uterum cum ovariis, tubis Fallopianis, et portione vaginæ, quæ utrinque concurrentes unam communem vaginam efformarunt. Partes genitalium externorum, præter commune orificium vaginæ, cuilibet erant propriæ, velut clitoris, nymphæ, orificium urethræ; alæ seu labia utrinque ad perinæum concurrentia fossulam navicularem densiorem constituerant. Ventriculus cum intestinis, in utrâque, naturaliter erant situata; intestina recta autem utrinque ad os sacrum reflexa et coalita, unum satis amplum et communem canalem constituerunt: os sacrum ad secundam divisionem concretum erat, et unum corpus efformando, in uno utrique ossi sacro communi, osse coccygis, terminabatur.
Ex prærecensitis, sicut causa diversitaris actionum et functionum patet, ita etiam ex arteriarum aortarum, et venarum cavarum, intestinorum quoque rectorum et vaginarum uteri, compagine, coadunatione et harmonia, apparet ratio conformitatis et disparitatis morborum, synthanasiæ, communis nisus egerendæ alvi, possibilis imprægnationis alterutrius, vel fors utriusque virginis, uno eodemque coitu.
Hæc omnia conquisivi et retexui, partim e relationibus fide dignis autoptarum; partim ex ephemeridibus B. Caroli Raygeri, soceri mei, qui, dum viveret, medicum cœnobii dicti ordinarium agebat; partim ex libro cœnobiali, cui B. Vir formulas medicamentorum inscripserat. Dab. Posonii die 3 Julii 1757.
Justus Joannes Torkos,
Eques Pannonius, Medic. Doct. et
Liberæ Regiæ Civitatis Posoniensis
Physicus ordinarius.