XLVII. Eclipsis Lunæ Die 4ᵃ Februarii, Ann. 1757. habita Ulissipone à Joanne Chevalier Presbytero Congregationis Oratorii, Regiæ Londinensis Societatis Socio, Regiæque Scientiarum Parisiensis Academiæ correspondente, et a Theodoro de Almeida ejusdem Congregationis Presbytero, ac Physicæ publico Professore.

Read Dec. 8. 1757.

HANC observationem peregi tubo optico novem pedes longo, cujus lens ocularis focum habebat ad 4 pollices, et lineam unam: adhibui preterea vitrum planum cæruleum, quod oculum inter et ocularem lentem interponebam, ut ingressum macularum in umbram observarem juxta ea quæ in observatione eclipsis lunæ ann. 1755. invenit clarissimus vir Josephus Soares de Barros ex regia Berolinensi academia. Primum igitur vitro cæruleo adhibito observabam ingressum maculæ in umbram, et tempore notato iterum solo tubo optico ingressum ejusdem maculæ in umbram observabam, et differentiam utriusque ingressûs notabam.

Initio eclipsis cœlum serenum ac clarum fuit, postea nubilum, et post maximam obscurationem vapores horizontis et claritas incipientis diei observationem peragere impediere.

Manè.
H.M.S.
Initium penumbræ45249
Initium dubium eclipsis45529
Certo jam incæperat45730
Umbra ad Aristarchum observata vitrocæruleo plano50019
Solo tubo optico adhibito50050
Keplerus umbram ingreditur observatus tubo, et vitro cæruleo plano51320
Observatus solo tubo optico51400
Plato umbram ingreditur observatus tubo, et vitro cæruleo5152
—— Solo tubo51540
Umbra ad Eudoxum51718
Mare serenitatis incipit mergi53010
Copernicus observatus tubo et vitro cæruleo umbram ingreditur53648
—— Solo tubo53722
Mare Crisium ingreditur umbram55351
—— Medium in umbra55930
—— Totum mergitur6521
Mare fœcunditatis occultari incipit6741
Umbra ad promontorium acutum6833
Umbra tangit mare nectaris62251
Umbra ad Langrenum62333

Observationes Eclipsium Satellitum Jovis Ulissipone habitæ a Joanne Chevalier, &c.

ANNO 1757 telescopio Gregoriano 7 pedum nocte serenâ, nullâque lunari luce illustratâ, observavi immersionem totalem primi satellitis die 21 Martii tempore vero postmeridiano11h13'1"
Die vero 22 Martii tempore vero, et antemeridiano, observavi immersionem totalem tertii satellitis0h13'32"

XLVIII. Observationes Eclipsium Satellitum Jovis Ulissipone habitæ à Joanne Chevalier, Presbytero Congregationis Oratorii, Regiæque Londinensis Societatis Socio, Anno 1757.

Read Dec. 8, 1757.