[96] Ann. Ved. 886. 'Gauzlinus vero, dum omnibus modis populo Christiano juvare vellet, cum Sigfrido, Rege Danorum, amicitiam fecit, ut per hoc civitas ab obsidione liberaretur. Dum hæc aguntur, Episcopus gravi corruit in infirmitate, diem clausit extremum, et in loculo positus est in ipsâ civitate. Cujus obitus Nortmannis non latuit; et antequam civibus ejus obitus nuntiaretur, a Nortmannis de foris prædicatur Episcopum esse mortuum.'
[97] Ann. Ved. 886. 'Dehinc vulgus pertæsi una cum morte patris obsidione, irremediabiliter contristantur; quos Odo, illustris Comes, suis adhortationibus roborabat. Nortmanni tamen quotidie non cessant oppugnare civitatem; et ex utrâque parto multi interficiuntur, pluresque vulneribus debilitantur, escæ etiam cœperunt minui in civitate.'
[98] Ib. 'Odo videns affligi populum, clam exiit de civitate, a principibus regni requirens auxilium, et ut Imperatori innotesceret velocius perituram civitatem, nisi ei auxilium detur.'
[99] Ib. 'Dehinc regressus, ipsam civitatem de ejus absentiâ nimis repperit mœrentem; non tamen in eam sine admiratione introiit. Nortmanni ejus reditum præscientes, accurrerunt ei ante portam turris; sed ille, omisso equo, a dextris et sinistris adversarios cædens, civitatem ingressus, tristem populum reddidit lætum.'
[100] 'Æstivo tempore, antequam segetes in manipulos redigerentur,' says Regino (887) of the coming of Henry, and adds, 'Post hæc Imperator ... venit.' This does not practically contradict the Annales Vedastini (886): 'Circa auctumni tempora Imperator Carisiacum veniens cum ingenti exercitu, præmisit Heinricum, dictum Ducem Austrasiorum, Parisius.'
[101] Regino 887. 'Idem Heinricus cum exercitibus utriusque regni Parisius venit.'
[102] Ann. Ved. 886: 'Qui quum advenisset illuc cum exercitu prope civitatem, cum paucis inconsulte cœpit equitare circa castra Danorum, volens invisere qualiter exercitus castra eorum posset attingere, vel quo ipsi castra figere deberent.' To which Regino (887) adds: 'Situm loci contemplatur aditumque perquirit, quo exercitui cum hostibus minus periculosus pateret congressus.'
[103] This is told most fully by Regino (887): 'Porro Nordmanni audientes appropinquare exercitum, foderant foveas, latitudinis unius pedis et profunditatis trium, in circuitu castrorum, easque quisquiliis et stipulâ operuerant, semitas tantum discursui necessarias intactas reservantes.'
[104] Ib. 'Aspiciente universo exercitu, absque morâ trucidant, arma auferunt, et spolia ex parte diripiunt.'
[105] The exploit of Count Ragnar comes only from the Annales Vedastini: 'Quum nudâssent illum armis suis, supervenit quidam e Francis, Ragnerus nomine Comes, ejusque corpus non absque vulneribus illis tulit; quod statim Imperatori nuntiatum est.' Regino says only, 'Agminibus impetum facientibus, vix cadaver exanime eruitur.' He adds, 'Exercitus, amisso duce ad propria revertitur.'