Ritè loqui didicit, tunc servire incipit, atque
Jussa pati, sentitque minas ictusque magistri,
Sæpe patris matrisque manu fratrisque frequenter
Pulsatur: facient quid vitricus atque noverca?
Fit juvenis, crescunt vires: jam spernit habenas,
Occluditque aures monitis, furere incipit, ardens
Luxuriâ atque irâ: et temerarius omnia nullo
Consilio aggreditur, dictis melioribus obstat,
Deteriora fovens: non ulla pericula curat,
Dummodo id efficiat, suadet quod cœca libido.