Quo mare, quo tellus, correptaque regia cœli
Ardeat; et mundi moles operos laboret."
Cic. De Nat. Deor. 11. 46.:—
"Ex quo eventurum nostri putant id, de quo Panætium addubitare dicebant, ut ad extremum omnis mundus ignesceret; cum, humore consumto, neque terra ali posset neque remearet ær; cujus ortus, aqua omni exhausta, esse non posset," etc.
Cic. De Divinatione, 1. 49.:—
"Nam et natura futura præsentiunt, ut aquarum fluxiones et deflagrationem futuram aliquando cœli atque terrarum," etc.
Cic. Acad. Quæst. iv. 37.:—
"Erit ei persuasum etiam, solem, lunam, stellas omnes, terram, mare, deos esse ... fore tamen aliquando ut omnis hic mundus ardore deflagret," etc.
Cic. Somn. Scipionis, vii.:—
"Propter eluviones exustionesque terrarum quas accidere tempore certo necesse est, non modo æternam, sed ne diuturnam quidem gloriam assequi possumus."