The first thirty pages are devoted to the epitaph on Ælia Lælia Crispus. We are told:—
"Nec defuerunt alii, qui, ut audio, Animam hominis, alii nubium Aquam, alii, ut hic intellexi a viro de litteris bene merito, Eunuchum quemdam, alii alia varia, hoc epitaphio tractari phantasmata suis scriptis contenderunt. Hæc ego cum intellexissem, eorum misertus, qui abditioris philosophiæ in castris militant, operæ pretium facturum me existimavi, si trismegisticum hoc epitaphium eis aperire conarer."
This he proceeds to do very satisfactorily, as the following specimen will show:—
"ÆLIA. Solaris, dubio procul, ut nomen indicat, sive solis filia, immo substantia, essentia, radius, virtus, et illa quidem invisibilis solis nostri, ne quis eam a sole vulgi natam, perperam cogitet; neque tamen desunt, qui eam ex Urani et Vestæ filio, Saturno, et Ope ejus sorore, a qua cum plures Saturnus suscepisset liberos, eosque vorasset, et e vestigio evomuisset, Jupiter servatus, ejusque loco lapis Saturno presentatus fuit, ac si cum peperisset Opis, ab ipsis inquam, eam natam esse cogitent; at quidquid sit, ÆLIA, seu solaris est, neque tamen (tanta est ejus amplitudo), astro illo, mundi oculo amicta incedit; sed et altero, minore luminari, Luna, quæ sub pedibus ejus est comitata, ideo etiam dicitur LÆLIA, quasi solis amica, etc., etc."
On a fly-leaf I find the following written by an unknown hand:
"Commentarios in hoc epitaphium scripserunt Joannes Trevius Brugensis, et Richardus vitus Basinstochius, jurisconsultus Anglus cujus liber editus Durdrecti apud J. van Leonem Berawoul, Anno 1618. Vid. et de hoc enigmate Boxhorn."
If MR. CROSSLEY does not make this note wholly superfluous, make use of it as you please.
J. S.
Woudenberg, May 12. 1851.