Quodcumque agit, renidet: hunc habet morbum,
Neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
Quare monendus es mihi, bone Egnati,
Si Urbanus esses, aut Sabinus, aut Tiburs,
Aut parcus Umber, aut obesus Hetruscus,
Aut Lanuvinus ater, atque dentatus,
Aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
Aut quilibet, qui puriter lavit dentes:
Tamen renidere usquequaque te nollem;
Nam risu inepto res ineptior nulla est.